pia locorum et situs varios, et proprios, affectibusque quibusdam singularibus praeditos, et non exquisite consideratos, et ipsa etiam principia incognita, his sex de causis contingere potest, ut Saturnus sit in Aquario, et Iuppiter in Cancro cum Sole, et Mars in Leone, et tamen aestas sit temperatissima. Et si astrologus praedicat eam futurum calidissimam, erit ridiculus. Et propterea consulit Ptolemaeus ut astrologus praedicat hoc modo quia Saturnus est in Aquario, et Sol in Cancro, tum reliqua quae diximus, ideo verisimile est futuram aestatem calidissimam, puta in Italia. Et si talis fuerit erunt febres acutae, et etiam patientur sata, et qui biliosi erunt male se habebunt, et qui calidis et siccis utuntur cibis et vinis potentibus, et qui multum exercentur, et erit penuria aquarum, et pisces pauci erunt, et qui illis utentur, laedentur. In primo igitur dicto plerunque erit verax astrologus. Nam licet aliquando ut dixi possit contingere contrarium propter causas illi incognitas, nihilominus raro istud continget, imo rarissime. In secundo autem erit semper verax, scilicet quod si continget illa immensa caliditas, continget et illa quae dicta sunt. Non solum propter ipsam caliditatem, sed quia signum est causas ipsas caliditatis, scilicet astra, non impeditas iri.
Ex his colliguntur septem dubitationes celeberrimae, primum quod fuerint famosissimae et ab omnibus ferme antiquis sapientibus quaesitae. Secundum, quod illis dissolutis apparebit veritas ipsius astrologiae. Nam omnes qui illam oppugnaverunt, aliqua ex his septem difficultatibus ad illam oppugnandam usi sunt. Quod si eas diluerimus recte, ut speramus, nemo tam huic arti infensus fiet, qui illi manum non det. Tertium, quia his cognitis tanquam principiis, ars tota constitui poterit. Quartum, quod horum cognitio ad seriem rerum naturalium cognoscendam, et Fati vim intelligendam et ad sciendum quid necessarium sit in rebus naturalibus, et quid fortuitum, et quomodo liceat fortuitis occurrere, utilis erit.
Prima igitur est, quaenam dicatur constitutio generalis, et quae propria? Cum videantur in coelo omnia astra semper esse et moveri absque alio principio? Similiter quot sint illius genera?
Secunda, in quo differat constitutio generalis locorum a constitutione generali qua singuli homines afficiuntur.
Tertia, quomodo cum coelum sit absque principio et rotundum, plus influat ex hac parte quam alia? Et in hanc partem quam aliam? Cum videamus in terra pluere hic, et procul decem millibus passuum immensa affici siccitate, et rursus ad duo millia passuum imbres cadere, et hoc adeo vicissim, et per parvam distantiam ut mireris, similiter in partibus maris tanta ventorum varietas et singulis horis, ut sit incomprehensibilis.
Quarta, an generales constitutiones in comparatione unius hominis sint potentiores illius genitura propria? Cum videamus morbum laetalem, quo quis moritur magis inexpugnabilem, quam pestilentem.
Quinta, an homo, gratia exempli, qui debet mori ex peste, habeat aliquid necessario coniunctum cum constitutione? Et si habet quomodo sit? Et an inevitabilis, sic ut talis connexio illum adigat necessario ad mortem? Et an ex mutatione loci quis debeat evadere a periculo? Et cur aliquae constitutiones sint a quibus nulli evadunt, et aliae a quibus evadant? Et cur illi qui evadunt evadant?
Sexta, an in bello singuli qui moriuntur genesim habeant constitutioni belli connexam? Et an ille qui est in bello extra patriam, vel in negotiatione, subiiciatur geniturae secundum locum proprium, aut secundum locum in quo moram trahit? Et an electiones Regum, et initia dignitatum, et habitationis in alia regione sint observandae et potestatem habeant? Et an fortuita commigratio potestatem habeat, et quae fit cum electione non habeat? Nam hoc multum re-