et plenilunia atque item medio tempore, de reliquis autem et incertior et intervallis rarior, ut dum illae apparent aut occuluntur, aut aliqua in declinatione sunt. Quae si quis consideraverit, facile intelliget non modo constitutiones rerum affici ab illarum motibus necesse esse, sed etiam seminum et initia, et perfectiones fingi et informari, pro habitudine coeli consequens iudicabit. Quapropter qui inter agricolas et pastores prae caeteris sunt diligentes, de flatibus eorum temporum quo sementem fecerunt aut pecus ad coitum admisere, coniecturam facere solent de eventu. Et ut breviter dicam, quidquid in universum accidit; hoc non contemplatione naturae, sed sola observatione de evidentibus Solis et Lunae configurationibus et reliquarum stellarum significationibus praevideri a plerisque cernere est.
〈Commentarius〉
Dividitur hoc caput in quatuor partes principales. In prima docet esse influxus et regimen astrorum in haec inferiora. In secunda docet hunc influxum et hoc regimen sciri posse, ibi atque horum nonnulla. In tertia declarat causas quare errores multi contingant in hac disciplina, ibi quod aute non. In quarta recolligit et docet quae necessaria sunt, ne quis aberret, ibi ex his igtur. Liquet autem quod neque plures partes erant necessariae, neque pauciores, nam cum decretum esset declarare, quod ars haec sciri posset et non posset hoc declarari nisi prius demonstraret rem, quae sciri debet esse. Haec autem est influxus seu regimen stellarum necessarium fuit docere primo hoc regimen hunc influxum esse. Deinde in secunda parte docere, quod hic influxus et hoc regimen sciri potest et quia obiiciebatur quod multi aberrant in hac arte praedicendo, tertio loco respondendum erat huic obiectioni docendo quibus causis fiat, ut astrologi aberrent in iudiciis. Quarto cum instruendus esset astrologus ne aberre, id vero non prompte fieri poterat, nec facile aut perfecte, nisi cognitis causis propter quas homo aberrat. Nemo enim morbum ex arte sanat, nisi prius eum cognoverit, ideo pars haec illam proxime sequitur atque haec de universali divisione. Caeterum de singulari cuiusque partis ratione mentionem facere, propter prolixitatem haud expedit, tum maxime quia Averroes dicebat exquisitum hunc dividendi morem in explicandis authoribus, quem quidam claritatis causa nomine quidem Latini, sed oratione potius barbari observant, signum esse debilitatis virtutis eius qua homo intelligit atque cognoscit.
Pro declaratione igitur textus, sciendum est quod author intendit probare duo, primum quod haec inferiora ab astris gubernantur, secundum quod dispositio astrorum quae ex principio aliquid generat aut facit, sufficit ad conservandum atque gubernandum illud quod genitum est aut factum, usque quo ad finem pervenerit. Hoc autem erat necessarium ipsi Ptolemaeo demonstrare, quia cum propositum esset docere hanc artem sciri posse, oportebat dicere etiam astra horum inferiorum sic esse causam ut causa illa sciri posset, causa autem illa sciri non poterat, nisi ad principii rationem deduceretur, quo cognito effectum ipfum intelligeremus. Veluti quispiam nascitur victurus quinquaginta annis, si astra solum ita agerent, velut ignis coquendo lateres qui non nisi tamdiu coquit, quam diu praesens est, amoto enim igne lateris coctio cessat, necesse esset astrologo ut totum hoc spatium annorum quinquaginta per singula momenta consideraret, ut scire posset quid illi unoquoque tempore boni aut mali venturum esset. Ut igitur hoc facere non cogatur, necessarium fuit aliquod principium statuere, ex quo si non omnia ventura, saltem eorum maxi-