PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 217

Facsimile

ex morbis propriis magis inexpugnabilibus quam sint communes, utpote aliquis ex carcinomate, hydrope vel febre propria adeo concidit, et inevitabili morte detinetur, ut longe magis ille morbus inexpugnabilis videatur quam sit pestis. Videmus enim concidere virtutem statim et occulta causa, in quibusdam morbis propriis, quod non contingit in peste, cuius si inveniretur proprium auxilium sanabilis redderetur morbus. Et ita aliquando inventum est, et qui laborabant sanati sunt. Non igitur inexpugnabilis est hic morbus communis quia communis sit, et a potentiore causa, sed quia ignota est medela. Respondeo igitur quod morbus communis dum viget constitutio et nondum declinat, potentior est et magis inexpugnabilis proprio. Et quando inveniuntur auxilia, est quia iam est in declinatione. Et quoniam dicis, aliquis morbus proprius est magis inexpugnabilis dico quod non est verum, sed quia est absolute inexpugnabilis, videtur quod non possit esse maior. Veluti comparemus morbum proprium, casui domus super aliquem, et morbum communem, casui montis super aliquem, tunc tam inevitabilis videtur mors cadente domo, quam cadente monte, quo ad mortem solum attinet illius, attamen casus domus posset facilius prohiberi et a minore causa impediri, quam casus montis.

Per haec ad quintam dubitationem clara est responsio, quod coniunctus loco in magna constitutione, utpote in navi submergenda, in civitate destruenda, in exercitu caedendo ad internitionem, efficitur necessario et moritur, tametsi nihil aliud habeat commune cum illa constitutione, nisi habeat genesim potentem cuius dispositor dominetur domino constitutionis, aut loco exitiali exiliali B ipsius constitutionis. In aliquibus autem mediocribus constitutionibus, si debeat interire, non sufficit consensus loci, sed oportet ut constitutio ipsa sit colligata cum genitura vel cum loco directionis, vel profectionis seu revolutionis. Constitutiones vero a quibus nulli evadunt, sunt in quibus domini sunt valde potentes et in cardinibus ad unguem illius loci. Qui igitur evadunt, evadunt quatuor de causis aut quia mutant locum et ita non afficiuntur triplici illo consensu iam dicto superius vel quia dominus genesis illius dominatur loco infortunii et dispositoris illius, vel quia dominus geniturae illius et loci directionis et profectionis salvi sint, ipsa vero constitutio extrema non sit vel quia solum loci generali atque triplici affinitate loco iuncta sit, caeterum alioquin robusta genitura profectione atque directione. Differt hic modus a praecedenti, quia in praecedenti etiam alio modo genesis constitutioni alligatur, sed vinculum non magnum est, constitutio mediocris, hic vero constitutio magna est, sed nullo modo genesis ipsi constitutioni alligatur. Verum nihil est quod magis tutum reddat a constitutione generali quam cum dominus geniturae dominus est etiam ipsius constitutionis et maxime si benefica fuerit, nam si malefica servabitur quidem ab initio, sed post modum morietur aut interficietur.

Caeterum an astrologus possit mutare decreta in se ex astris quodammodo non tum primum, quia illa non exacte novit, ideo non illis occurrere poterit neque ipsa scimus, quoniam non est eius cognitio qualis scribitur, ut dixi, tum vero quia idem futurum esset et non esset, est autem futurum ex astris decretum non futurum, quia ex scientia ipsa prohibetur, cum sit liberum decernere inutilis ergo est scientia. An quatenus pars et causae non omnes possunt prohiberi, ut quoniam edit aromata et exercitur febricitaturum, verisimile est quod vero necesse est omnes colligit causas in quibus etiam illud continetur an sciturus sit et praevisurus inclinationem at fatum praesciri potest non caveti quia causae latent, neque enim oracula produnt neque genii. Astrologia autem causas docet non quod futurum est, ideo prohiberi potest, neque enim futurum erat, sed forsan fuisset. In quibusdam ergo scientia illius fato meliori in-