PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 267

Facsimile

prodit, atque effectus pars maior ac robustior sub ipso initio, quo fit ut seges ipsa naturali ratione afficiatur ac corrumpatur. Verum ut ad colores revertar, eadem diligentia adhibenda est in mutatione arearum atque virgarum, quae natura sua variae sunt. Ideo omnes dicandae Mercurio, sicut Solis colores delinquentis Veneri et Lunae Marti. Sed ut dixi non naturalis color spectandus est, verum ad quem a naturali variatus aliquantisper accedat, scilicet si ad rutilum, si ad nigrum vel fuscum, si ad album, si ad flavum, si ad varium. Ita colores ex additione et inclinatione ad quos vergunt nominandi sunt non ex natura propria cum lunaris semper rutilus sit, solaris flavus, arearum varius, virgarum rutilus cum varietate quadam. Similiter et in nubibus eadem hora deliquii ratio spectanda est coloris, hae autem solae veros referunt colores et vere tales sunt, quaedam enim nigrae vere seu fuscae, quaedam candidae, quaedam flavae, quaedam variae, quaedam rutilae.

Textus LII

Nam si nigra sive livida esse videantur, significant ea quae de Saturni natura exposuimus, candidus color iovialis est, rutilus martius, flavus Veneris, varius Mercurii. Quod si coloris proprietas per tota luminum corpora aut etiam loca se diffuderit, plurimis regionis partibus futura decernit, sin quacunque a parte apparuerit illis partibus in quas se proprietas illa inclinabit.

〈Commentarius〉

Tria docet ex hoc, primum ut ex colore planeta qui dominatur dignosci possit. Neque ratio quaerenda est huius praeterquam in Venere. Nam Iuppiter candidus est et purus, ideo etiam candidum significat colorem et a candore significatur cum illoque convenit. Similiter de Marte et Saturno qui fuscus quoquomodo est. Mercurius varium propter naturae suae varietatem, non propter colorem proprium significat. Sed Venus flavum obtinet non quia flava sit, sed quoniam humidum habet a calore concoctum, sicut in auro videre licet. Secundum est de quantitate, quia si totum occupat, toti parti per eclypsim significatae contingent, si parti parti. Hoc autem contingit secundum vim dominantis planetae, nam si plene dominetur tunc continget hoc toti, si parum, parvae parti, si mediocriter, mediocri parti. Tertium est in qua parte erunt et dicit quod erunt in parte in qua continget mutatio illa coloris luminis, utpote si eclypsis significet super Italiam et mutatio luminis sit in parte Notapeliotis, id est, media inter austrum et orientem significabit illud super Apuliam et Neapolim. Quod si fuerit mutatio illa in Borrolybico, id est, inter septentrionem et occidentem, continget illud Mediolanensibus, qui ea in parte siti sunt respectu Italiae. Quod si ad orientem, septentrionemque ad Venetos atque ita de aliis.

Tabula solaris eclipsis Solis longitudinis a nodo
G〈radus〉

1
Nigrum pressum
2
Nigrum obscurum
3
Nigrum fuscum
4
Fuscum in croceo
5
Fuscum clarum
6
Fuscum rubeum
7
Russum
8
Russum
9
Russum glaucum
10
Rubeum glaucum
11
Croceum
12
Croceum album

Verum dubitabis et iure merito quomodo colores eclypsium fiant a dominantibus erraticis, cum constet ex tabulis Alphonsi et Linerii eos potius in Sole fieri per distantiam a nodo, seu capite vel Cauda Draconis et in Luna iuxta distantiam ab apogeo sui parvi orbis tamen etiam a latitudine ab eclyptica, ut patet in duabus tabellis subiectis, ne quicquam huic operi deesset. Quidam ob id solent culpare Ptolemaeum, seu frustra, nam primum sciendum quod colores in tabula descripti variantur secundum naturam planetae dominantis, veluti Sol a nodo ad primum gradum fit plene niger. Si tamen Satur-