tam partem Aquarii inventam per regulam trium, dicendo, si triginta gradus aequinoctialis, qui sunt inter decimam et undecimam faciunt decem novem ex eclyptica, quid facient vigintiquinque aequinoctialis? Et facient quindecim ex eclyptica, quia medio coeli numerati finiuntur in quartam partem Aquarii. Huius igitur horaria tempora sunt undecim et duae tertiae, duc in horam unam et duas tertias, et fiunt partes decemnovem, minuta 26. adde ad partes 289. minuti 47. fiunt partes 309. minuti 13. quibus respondent partes septem Aquarii quod convenit. Converso modo procedendo invenies septimam partem Aquarii, iuxta Ptolemaei sententiam distare a medio coeli partibus vigintiquinque aequinoctialibus, quamvis parum differret ab hoc iuxta Monteregii tabulas. Eodem quoque modo faciemus ubi voluerimus invenire vigintiquinque gradus undecimae, nam vigesimusquintus gradus illius domus distat horis tribus, et duabus tertiis, ab angulo medii coeli. Et ita in quinque gradibus anterioribus. Raro etiam accidit, ut apheta sit circa finem domus, ita quod oporteat uti hac supputatione. Sed ego eam apposui ut necessariam ad sciendum quocunque anno quo quisque apheta perveniat. Nam eodem modo ad unguem operari licet.
Notandum quod decima domus extenditur usque ad undecimam, et undecima usque ad duodecimam, scilicet per triginta gradus aequinoctialis. Verum Ptolemaeus non vult, quod illi quinque gradus ultimi licet habeant vim, attamen habeant eam tam magnam, ut significator vitae ibi possit dare vitam et esse apheta.
Notandum secundo quod ubi domus idonea succedit domui idoneae, ili quinque gradus ultimi non sunt auferendi, quia licet non sint boni ratione domus cuius sunt pars, sunt tamen boni ratione domus sequentis. Exemplum, quinque gradus ultimi nonae, licet non sint boni pro nona, sunt tamen boni, quia sunt pars decimae domus sequentis. Et quinque gradus ultimi decimae, licet non sint boni pro decima, sunt boni pro undecima domo quae sequitur. Et ita possumus considerare nonam et decimam absque detractione illorum quinque graduum. Solum ergo erunt detrahendi a prima, septima, et undecima, quia domus quae has sequuntur, quae sunt secunda, octava et duodecima non sunt apheticae.
Notandum quod Ptolemaeus praefert decimam horoscopo in causa vitae Dorotheus horoscopum. Utrunque pravum est discrimen in hoc, nam ubi ambo oportebit eligere validiorem iuxta ordinem quem subiiciet, raro enim admodum accidet ut sint exquisite partes viribus, et unus in decimo loco alter in horoscopo, et tunc eligemus etiam utrunque, et etiam videbimus cui magis faveat experimentum, adeo ut haec difficultas parum incommodi sit allatura, sed quia dixerat partem fortunae, seu sortem esse unum ex locis apheticis, illam docet in capite sequenti invenire.
〈III.12〉 Caput XII
Textus XXXI: De sorte sive parte fortunae
Fortunae quidem partem colligimus ubique nocte non secus ac die ex numero partium interceptarum inter Solem et Lunam, si totidem partes ab ascendente signo iuxta signorum consecutionem abiiciamus. Quo tunc sane evaserit supputatio eam signi partem eumque locum dicimus