This page is incorrectly numbered 471 Bgioni, et mores etiam nati, et ita satis prope rem iudicabis.
Ut autem melius rem intelligas de morte violenta, quae decernitur a Saturno, et est communior, scilicet suffocatio ab aquis, apposui genituram certam Leonharti Casanati Besuntini fratris eius, cuius est nona genitura exemplaris in fine libri posita. Fuit autem nobilis filius medici egregii Ioannis Casanati Hispani, et ut dixi, frater medici Guilielmi Casanati. Igitur in fine anni 29. cum esset extra patriam natando voluptatis tantum causa, interiit. Causa mortis est quoniam solus horoscopus fuit apheta, et erat quadratus radius Saturni sub Iove infelici et eo anno pervenit ad horoscopum in Virgine, quae ut vidisti in textu submersionem significat, ut etiam in tertio Ptolemaei exemplo Mercurius igitur fuit dominus primi piothanati, id est, secundae partis Virginis et secundi, id est, loci Iovis. Fuit igitur Iuppiter infoelix cadens ab altitudine et combustus, et Mercurius dominus locorum mortis in sextili Lunae, ex signis longarum ascensionum, et Saturnus in prima statione ubi plurimum mali infert. Stans enim planeta multa mala facit, et nunquam cessat impedimenta afferre, cursu auctus magna. Sol quoque fuit cum cauda Leonis stella procellosa. Finis anni praecedentis mortem, habuit Saturnum 28.45. Sagittarii, Iovem 7.12. Piscium, Martem 18.19. Virginis, Venus 16.54. Leonis, Mercurium 5.12. Librae, Lunam 25.42. Aquarii, Sol in loco geniturae, Caput Draconis erit in 23.11. Scorpionis. Iuppiter igitur ad oppositum loci proprii pervenerat, et ascendens ad 13. partem Sagittarii, ubi Saturnus erat. Animadvertendum est etiam quod in genitura Mars, Venus, Mercurius, et Luna magnam et fere eandem habuerant latitudinem meridionalem. Hora autem qua mortuus est inter sextam et septimam, a meridie diei 15. Iulii extra patriam. Planetarum loca Saturnus 12.7. Capricorni, Iuppiter 19.51. Arietis, Mars 6.18. Tauri, Sol 2.15. Leonis, Venus 16.52. Virginis, Mercurius 3.18. Leonis, Luna 6.50. Sagittarii, Caput 6.19. Scorpionis. Saturnus igitur fuit in loco processus Solis eo anno et Sol iunctus Mercurio domino loci interficientis. Et Luna iuxta oppositum Saturni radicis ex quo paret veritas dictorum Ptolemaei, sed oportet ut altissime eruantur.