PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 353

Facsimile

Exponit tres casus in quibus natus non nutritur, quorum primus est quod luminare sit in angulo, et malefica in illius coniunctione, aut oppositione per gradum et in figura aequicruria, id est, quod in coniunctione latitudo sit eadem et in oppositione Solis sit in eclyptica, et in oppositione Lunae habeat contrariam latitudinem. Utpote quod si Luna sit in decimo gradu Arietis cum tribus gradibus latitudinis borealis, Saturnus vel Mars sit in decimo gradu Librae, cum tribus gradibus latitudinis australis, tunc enim malefica et Luna, et locus eclyptica, maleficae et Lunae facient duos triangulos aequicrurio et aequales, quorum unum latus erit quarta eclypticae, aliud erit quarta circuli magni transeuntis per centra Lunae et maleficae et haec est figura aequicruria, prout in figura vides. Aliter posset dici aequicruria, quando latitudo ex eadem parte aequalis esset, quia arcus a polis zodiaci sunt aequales.

Deinde oportet quod nulla benefica respiciat aliquem illorum, scilicet nec luminare nec maleficam et quod luminarium dispositor sit in locis maleficorum et ita sunt quinque conditiones. Prima luminaria in angulo, secunda malefica in gradu illius vel opposito, tertia latitudo eadem in coniunctione contraria in oppositione, quarta quod benefica non adsit, quinta dispositor luminarium, vel dispositores in locis maleficarum. Causa autem huius est, quoniam homo non potest vivere cum tam magno infortunio unius luminaris at infortunium non potest esse tam magnum in luminari, nisi malefica sit in angulo, sed malefica non potest esse in angulo opposita, vel coniuncta luminari per gradum nisi luminare et ipsum sit in angulo, quare ut tam grave sit infortunium necesse est, ut luminare sit in angulo. Et manifestum est quod quanto erit proximius linea finitoris tanto erit certius. Secundus casus est hic.

Textus XXIII

Ad haec non supervivet natus et si non iuxta figuram aequicruriam hoc accidit, sed e propinquo applicent maleficorum radii, ad luminum loca duaeque maleficae vel alteri vel utrique noceant aut secundum successionem aut oppositionem partiliter alteri luminari altera, aut si una quidem ex opposito altera successione obsit, minime diuturnum erit quod producitur, cum pravitatis magnitudo demoliatur quicquid ad vitae diuturnitatem succedentis maleficae distantia facere videbatur. Insigniter vero obest per successionem ut Soli Mars, ita Lunae Saturnus, contra per oppositionem aut elevationem Soli Saturnus maxime incommodat, Mars Lunae, potissimum si eadem possident cum gubernatoribus luminarium et horoscopi loca.

〈Commentarius〉

Si non iuxta longitudinem eandem, id est, non pergradum aut non per latitudinem noceant, sed ex propinquo tantum, ita tamen ut secundum eundem gradum malefica, succedat eidem luminari oppositione vel coniunctione, aut si unum luminare offendat malefica ex eodem gradu, reliqua malefica succedat reliquo luminari, sint vero luminaria in angulis tunc et reliqua, quae dicta sunt de beneficis et dispositore luminarium non nutrietur infans, quoniam