PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 439

Facsimile

ciliat. Iuppiter vero et Venus gratia donis, praemiis ac magnificentia. Mars expeditionibus, victoriis, subditorum terrore. Mercurius intelligentia, eruditione, cura, ordineque suarum rerum.

〈Commentarius〉

Verbum δορυφορούντων et κυρείαν τῆς δορυφορίας ἔχων magnam attulit ambiguitatem. Videtur enim a stipantium natura sumendum genus causae dignitatis, inde in sequentibus verbis potius a natura domini satellitii. Illud etiam difficillimum videtur, ut a natura satellitii causam sumamus, quae pluribus convenit necessario, atque diversis, quoniam non potest esse satellitium nisi plures sint planetae luminaria circundantes. Nec causa dignitatis a pluribus sumenda est, sed ab uno plerunque. Haly ob id more Arabum, et etiam quia iure merito hoc omnes torquere posset vere exposuit omnia concilians digniorem in satellitio, qui etiam illi praesit, sed saepe accidit ut qui praesit e satellitio non sit. Ob id igitur recipiendam Haly sententiam existimo, ut qui praeest e satellitio eligatur. Si nullus praesit, potentior in satellitio. Ultimo si omnes debiles extiterint, dominus satellitii, vel si dominus satellitii sit, alter vero in eo potentissimus, uterque habendus erit. Exemplum in secunda genesi, nam ut bene Firmicus dixit Imperatorum et regum geneses quoquomodo astris non adeo subiiciuntur et vere, quoniam etiam regni initio subiacent, non tantum proprie geniturae. Iccirco fit ut de regibus circa corpora et animos praedictio ex tendatur, rex vero magnus augere potest et minuere existimationem, mutare non potest, quae cum regno ipso coniuncta sit. Quanquam, ut dixi, ea maxima futura sit etiam praeter regni ordinem, quia tamen non adeo conspicua est genesis vis in regibus propter regni maximam illustrationem eam silentio, nunc transmitto). Satellites sunt Iuppiter, Mercurius, Venus, ex his Venus praeficitur, nam est sublimis et in suo trigono orientalis matutina, Mercurius occidentalis vespertinus, et Iuppiter in ultimo statu, sed et Venus praeest loco Iovis. In prima Saturnus est proximior Soli, Venus centro, utrunque sumendum existimarem, aequi ferme authoritate. In tertiae satellitio praeest Sol, Mars, Iuppiter, Mars Iovi commiscetur. Sol autem cum praesit illustrem facit natalibus, hoc est communi ratione. Ita intelligendum est quod Ptolemaeus praetermisit, nam si Luna praesit erunt velut cursores, ac tales qui vulgari comitate omnibus noti fiunt.

Animadvertendum est diligenter hic non de gloria, et dignitate loqui nisi ea, quae a fortuna conceditur, nam consequens cuiusque artis excellentiam non in potestate fortunae est, maxime quae ad eruditionem sequitur, illa enim cum sit in nostra potestate non ex astris habetur. Veruntamen est nomen quoddam solum, aut ad summum negocia illi committuntur, quae ab excellentia peritiae eius artis pendent. Et ita non repugnat in ultimo statu gloriae hominem esse notissimum ob artis maximam peritiam toti orbi. Sunt ergo tria artis peritia, artis exercitatio, nomen ex arte, primum ex astris pendet, sed non ex hoc capite, secundum ex astris, et pendet ex hoc capite, tertium ex astris, sed peritia artis, quae ex astris tamen oritur. Verum si artis peritiae, quae hic dicuntur foeliciter adsint, gloria illius conduplicabitur. Et omnes illius opera utuntur, est etiam artis peritia, quae ad exercitationem pervenit, et tota in nobis non est, cui astra dominantur. Unde quoties audies ille longe peritior est et artem melius intelligit, sed tamen curari malo a meo medico et defendi ab advocato. Solum ergo peritia, quae in nobis est, et nomen quid paritur ex ea non sunt sub hoc capite. Ex hoc apparet, quod qui adeo praestare debent in disciplinis maxime contemplaticus ut sunt arithmetica, geometria, musica, astrologia, philosophia, utraque optica ponderum magia, theologia, oportet ut habeant luminaria cadentia, et sint absque significatore artis, aliter per celebritatem nominis distraherentur. Et tamen oportet ut habeant planetas concatenatos per bo-