dente sponte inservire mihi, quod Libra signum sit sextae domus, et in eo beneficae. Per idem si servus in horoscopo habeat signum decimae domini, imperabit domino. Hoc tamen nondum observavi.
〈IV.9〉 Caput IX
Textus LVIII: De peregrinatione
Quae vero ad peregrinationem spectant colligimus ex luminum amborum erga angulos statu, magis vero Lunae.
〈Commentarius〉
Par erat motum illum et habitationem sequi luminarium statum ob illorum potentiam. Tum maxime quod ex peregrinationibus conditio, et existimatio hominis persaepe mutatur. Proposuit autem Lunam, quia ipsa significat qualitates animi naturales, ut inconstantiam, desiderium novas regiones videndi et talia. In angulis luminaria sunt quasi firma, in cadentibus velut homo cum pede uno super sphaera stans, nam non potest sic diu quiescere.
Textus LIX
Occidens enim haec aut ab angulis decidua peregrinationes locorumque mutationes indicat; quod propemodum etiam Mars aliquando praestat, sive occidens et ipse sive ab angulo qui vertici incumbit decidens, quando luminaribus ex opposito aut quadrangulo loco situs est.
〈Commentarius〉
Planetae in occidente parum videntur, et ob id etiam rem, quae diu non videatur significant, hominesque aut brevis vitae, aut peregrinantes diu vitamque procul a patria agentes, nam et qui moriuntur, et qui in aliena morantur regione non videntur ab amicis et civibus. Luna igitur in septimo loco, vel etiam Mars mortem in iuventute significant, aut peregrinationem. Quia, ut dixi, peregrinatio est mortis vicaria significant et mortem repentinam, Mars quidem ob propriam naturam, quae violentam mortem affert, violenta autem mors plerunque etiam repentina est, Luna quod in eo centro subito abscondatur. Violentas igitur et repentinas mortes male collocati hi planetae in hoc angulo significant, ubi bene, moram extra patriam diuturnam. Sed in cadentibus ab angulis cum locus ille non occidat, quemadmodum septimus, ut supra docuimus, nunquam mortem minatur, sed peregrinationes, nec adeo per severantem absentiam, ut in septimo loco significant. Septimus enim locus angulus est. Assumit autem in Marte ex decedentibus tamen, qui sunt quatuor 12. 9. 6. et 3. solum nonum, quod hi qui sub terra sunt non possint tantum promovere animum ut ad peregrinandum inducant. Tertius tamen locus, quia ut saepe dictum est apud Ptolemaeum oppositorum eadem est ratio, ut supra visum est 12. et 6. ad servos, quamvis 6. supra morbos, 10. et 4. itemque 11. et 5. ad filios, horoscopi ad moram in patria, occidentis ad peregrinationes, significat brevia itinera 12. cum servos significet, ut dictum est, non assumitur. Solum igitur septimus et quasi ad moram extra patriam, nonus ad longas peregrinationes, tertius ad breves sunt assumendi et in his Sol, Luna, et Mars. Sol quia significat hominis totum statum et existimationem, Luna quia animam et valde velociter movetur, et Mars quia praeest animi impetui. Non