This page is incorrectly numbered 456 Bnit cupiditatem, coniugum a luminaribus, quae ut docui superius communem vitam signifiant. Venus igitur maleficis commixta convictus declarat illegittimos et absurdos, quoniam ipsa cum utraque illarum commutat dignitates. Venus enim in Piscibus altitudinem habet, Pisces autem Martis trigonus, et Mars in Capricorno vicissim, Venus autem domina trigoni Capricorni, Venus rursus habet domum in Libra, Libra autem Saturni trigonus, Saturni autem domus Capricornus, qui est trigonus Veneris. Igitur commutatio haec vicissim concordiam significat atque convictum. Maleficarum autem natura nihil legittimum. Ob id maleficae commixtae luminaribus et Veneri talia monstra decernunt. Luminaribus autem solum, ut dixi, uxores aut maritos pravos, soli quoque Veneri concubitus absurdos non convictus, ut superius visum est, dum de animi vitiis loqueremur. Quamobrem caput illud vidisse pro his, quae hic dicuntur, multum praestat.
Textus XXIX
Cum Saturno rursus Venus forte reperta, omnino lenes et stabiles hos convictus efficit, accedente vero Mercurio utiles, concurrente Marte instabiles significantur, noxii nec sine mutua invidia et aemulatione.
〈Commentarius〉
Ex duobus natura contrariis fit melius unus per saepe, cum substantia dissident, ut ex lateribus et luto. Non lateres invicem coeunt, non firmiter lutum. Saturnus quoque et Venus in eodem signo gaudent, scilicet Libra. Mercurii quoque cum Venere mixtio utilis est, cum Marte autem Venus inutiliter miscetur, quod solos concubitus uterque decernit. Caeterum uterque a constantia, a prudentia, moderatione, eruditione, fide, iustitia, ac bonis moribus alienus est nisi quod Venus suavitatem affert. Ob id igitur mixtio Martis et Veneris omnino inutilis. Sed neque aliae probantur, cum Saturno enim Venus mixta, licet convictum firmum reddam, omnia tamen sordida erunt, et cum Mercurio puerilia. Prius igitur docuit naturam conviventium, hic modum, posterius autem, scilicet in sequenti, aetatis rationem, dicens.
Textus XXX
Ac si illis concorditer configuratus fuerit, cum aequalibus matrimonium contracturum; si tamen orientalior ipsis fuerit, cum cnm B adolescentioribus; at si occidentalior, cum provectioribus.
〈Commentarius〉
Intelligit comparationem Veneris ad maleficas, cum enim fuerit illis commixta non potest esse orientalis si illi sint occidentales, nec occidentalis si illi orientales. Vel igitur illis iuncta est una et tunc copulabitur coaequali aetate, vel orientalior, et sic minori, vel occidentalior, et sic seniori.
Textus XXXI
Si vero in promiscuis signis sint Venus et Saturnus, scilicet Capricorno aut Libra, cum affinibus congressurum. In horoscopum et coeli culmen quando dicta configuratio incidit, Lunaque concurrerit viros facit cum matribus matrumve sororibus aut novercis rem habere, foeminas cum filiis aut filiorum fratribus aut filiarum maritis.
〈Commentarius〉
Signa communia Veneri et Marti, diximus esse Capricornum et Pisces, nam in Piscibus Venus habet altitudinem, Mars trigonum, in Capricorno autem Venus trigonum, Mars altitudinem. Similiter Capricornus et Libra commu