PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 417

Facsimile

nes, Saturni et Lunae ad humorum copiam ac daemonoplexias, id est daemonum vexationes.

〈Commentarius〉

In primo genere, de quo superius dictum est, nec illustria, nec sanabilia, nec insanabilia vitia portenduntur. In secundo illustria et sanabilia, in tertio quod pessimum est, quia maleficae sunt in oriente, atque ideo validae, beneficae vero in occidente, atque ideo debiles, illustria et insanabilia non solum sacit, sed singulis morbis aliquid addit ut in textu. Praeterea quatuor facit combinationes quarum tres singulae augent morbos singulos, Solis et Martis insaniam, Iovis et Mercurii comitialem, Saturni et Lunae daemoniacos, quarta quae est Veneris configuratio ad divinationes, et archanorum revelationes communis duobus morbis ultimis insaniae scilicet, et daemoniacis, nam comitiales non divinant. Caeterum Sol et Mars insaniam augent, furoresque ac clamores et verbera, ob vehementem caliditatem cum siccitate iunctam. Saturnus vero et Luna daemoniacos ob frigiditatem magnam, copiamque humoris crudi. Unde talis morbus in vilibus potius, quam in nobilibus, et in foeminis quam masculis saevit. Iuppiter vero et Mercurius comitialem morbum magis excitant, quod cum ille sacer dicatur ab occulta quadam proprietate oriri videtur, et divina ira sicut etiam recitat Hippocrates. Ideo magis convenit iste morbus Iovi et Mercuri, nam Iuppiter divinitatem quandam significat, et Mercurius occultas causas. Mercurius quidem, quia ferme semper latet sub Sole et propter varietatem motus, Iuppiter vero divinitatem refert propter beneficentiam et probitatem, haec enim duo proprie Deo convenire videntur.

Textus LXXIX

Hi sunt fere morbi qui circa universam agentis animae constitutionem eveniunt et ex his figurationibus colliguntur; quae ad eius partis quae affectionibus percellitur naturam pertinent e potissimo genere aestimata, videntur maxime circa masculini aut foeminini sexus excessum ac defectum iuxta utriusque naturam versari, iudicantur vero simili cum praedictis ratione, nimirum cum Luna Solem in Mercurii locum surrogantes et Martis cum Venere ad illos configurationem.

〈Commentarius〉

Hi sunt, qui dicti sunt morbi rationalis animae, nunc vero de his tractat, qui ad animam pertinent inferiorem, ita tamen, ut non credas hos solos esse morbos, aut vitia, quae ad eam animam pertineant, sed etiam gulam, iram, ac reliquas animi perturbationes, sed tamen de his solum tractat, quae vehementiores sunt. Circa quod notandum est quod amor, et ira sunt affectus maximi, qui animum perturbent, quoniam epicycli horum planetarum maximi sunt, et iuxta magnitudinem eorum fiunt affectus vehementes. Veneris quidem maximus omnium est, quamobrem amor plurimum potest, et homines obcoecat, inde Martis, unde furor et ira. Quod igitur de amore Ptolemaeus dicit pro Venere, idem de ira intelligendum est pro Marte, de timore, et avaritia pro Saturno, est enim avaritia timor quidam, Iuppiter quoque facit, ut ita dicam nimis probos et ita per unam regulam propriam de Venere quo ad amorem, Ptolemaeus ostendit nobis quinque regulas, quae omnes affectus animi sub se continent. Igitur dicit quod si pro Mercurio substituamus Solem, et ita pro Mercurio, et Luna observaverimus Solem et Lunam et pro Saturno et Marte, Venerem et Martem, ita ut pro Saturno, Venerem observemus, affectus animae quae procellitur, id est, sensitivae, et quae intellectivae subiacet, circa amorem et concubitus desiderium intelligemus.