PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 301

Facsimile

modo quo totius mensis natura ab eius initio deprehenditur. Inde succedit quadrata radiatio quae vocatur crescens, cuius ratione septem vel octo dies proximi gubernantur, non secus ac primi, nisi quod in his etiam figura coniunctionis, quae praecessit observanda est tanquam toti mensi generalis. Post sequitur oppositio quae et ipsa septem vel octo sequentes dies gubernat. Eodem modo et ultima quarta quae vocatur decrescens, septem vel octo dies habent singulae, figuram et reliqua eodem modo consideranda ut in praecedenti commento et haec sunt clara. Deinde dicit ante tres fere dies omnium tempestatum significationes existere solent, quandoque etiam ultra tres exaequati itineris lunaris erga Solem cadunt, hic difficillimus est punctus, qui sit in toto hoc volumine. Sententia tamen esse videtur, quod Luna latitat sub Sole, quia Sol quindecim partibus ante et quindecim post aequinoctialis circulo tegit et illuminat, ut sint gradus triginta, atque ita abscondit Lunam. Verum propter obliquitatem zodiaci cum Luna fuerit in signis brevium descensionum, illis triginta gradibus ex aequinoctiali circulo correspondebunt circiter quadraginta, non enim tota ascensio consideranda est, quae correspondet triginta partibus aequinoctialis, nam sic etiam in climate Ptolemaei excederet quinquaginta partes. Cum igitur Luna velox motu fuerit pertransibit istos quadraginta gradus ante tertiam diem adeo ut si fuerit in signis longarum descensionum, quandoque neque duobus diebus integris lateat, quod si fuerit tarda motu et in summitate epycicli, et signis brevium descensionum, non videbitur nisi quarta die. Hoc est igitur quod dixit, Lunam erga Solem habere tres dies, quandoque plus, quandoque minus exaequati itineris, Luna igitur vires retinet istorum trium dierum in producendis tempestatibus. Atque hic unus est sensus, ut sic legatur litera, Luna quandoque usque ad tres dies producit signa tempestatum et etiam ultra tres dies, ut post adverbium, quod μετὰ Graece scribitur ultra interpretemur. Alius sensus isto dilucidior est ut intelligamus sic Luna in quacunque quarta mensis, dicamus per exemplum quod duodecima Augusti huius anni 1552, ineat quadratam radiationem cum Sole decrescentem, et tunc cum nullo planeta congrediatur, sed die quartadecima quae est tertia a die quadratae ratiationis cum Sole ineat coniunctionem Martis, qui est in secunda parte parta B Cancri, et manifestum est quod talis coniunctio si fieret dum Luna est in quadrato Solis quod significaret pluvias et nebulas toto illo tempore, igitur etiam nunc significabit talem effectum. Veruntamen non adeo complebitur is, ut si esset coniunctio eadem hora. Neque apparebit adeo evidenter, nisi postquam Luna Marti congressa fuerit, id est, post quartamdecimam diem. Similiter Luna die undecima fuerat in quadrato Iovis, qui est in Leone cum latitudine boreali. Ideo significat ventos boreales. Et hoc tamen intelligendum est quando Iuppiter, vel Mars hora quadratae radiationis aliquam vim habuerint vel in loco Lunae, vel in cardine sequente. Et haec vis Lunae contingit, quia ipsa Luna, ut dictum est, manet tribus diebus abscondita sub radiis Solis.

Deinde dicit et singulorum istoru status, id est status proprie, qui fit quarta die ante congressum Lunae cum Sole, sive per coniunctionem, sive oppositionem, seu quadratum et status qui fit, quando congreditur quadrata radiatione, vel opposita, vel corpore ipso et status qui fit quarta die post congressum. Et hic sensus est verus et genuinus duabus conditionibus servatis. Prima, quod accipiatur dies illa ad unguem quanta ante vel post et non aliqua intermedia. Secunda quod semper accipiatur antecedens quarta, non tamen semper consequens. Quandoque tamen utraque consequens accipitur et antecedens. Et quod iste sensus sit verus, ostendo primo authoritate Plinii, qui dicit veteres observasse quartam Lunam a congressu Solis, atque secundum illam iudicasse. Et ratio quia Luna post tres dies quadraginta quinque gradibus