PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 124

Facsimile

nor causa maiori succumbat. Alia autem eveniunt singulorum peculiari et naturali constitutione, per exiguas et faciles aeris contrarias affectiones. Quibus hoc modo diserte cognitis perspicuum fit, quod quaecunque a prima causa, vel in universum vel singulatim moveantur, haec invariabili modo procedere cum illa insuperabilis sit et omni contra nitente vi praestantior. Quae autem aliter se habeant, eorum quibus contrariae affectiones contigerint facilem esse conversionem, quibus vero defuerint illa primas causas sequi, hoc vero fit in scientia hominum, non illarum necessitate et potentia. Quod ipsum animadvertere est similiter geri in omnibus, quibus naturalia sunt principia. Nam et saxa et gemina, et animantes, atque insuper etiam vulnera et morbi et aegritudines, partim necessarias affectiones, partim ex eo quod contrariam habet effectionem dependent. Atque ita existimari par est naturae studiosos praedicere hac scientia eventuras res hominibus non inanitatem quandam opinionum ingredientes quae enim habent multas et ingentes effectionum vires, evitari non possunt, cum alia quibus illud non accidit facile conversiones admittant. Hoc modo et medici, si qui in notandis morbis exercitati sunt, plane praevident qui laetales sint quive curabiles. De his igitur quae mutationibus obnoxia sunt ita audiemus disserentem genethliacum, ut si verbi causa, talem orientem habeat quoniam talis est de qua loquor constitutio, fiet si proprietates aeris tali modo convertantur, magis quidem aut minus ad subiectas congruentias, ut illinc talis quispiam morbus existat. Eodem modo et medici praedicunt de ulceribus, quae vel ut serpant vel ut putrescant, futurum pronuntiant. Similiter et de metallis exemplum dari possit, ut si quis doceat lapidem magnetem, id est, Herculanum ferrum ad se trahere. Nam quemadmodum horum utrumque per se tendit rectam viam, in quam a primae illius naturae vi rapitur, si relictum sibi sit ignoratione contrariae effectionis, sed si medicinam contrariam ulceri opposuerimus neque illud iam serpet neque putrescet neque lapis Herculanus illito alii succo iam ferrum attrahet; sicut igitur haec obsistunt et contrarias effectiones inducunt naturaliter et fatali lege. Ita in his quoque rebus fit de quibus loquimur ignorata enim aut praevisa quidem, sed neglecta tamen ea quae hominibus evenire debeant haud dubie seriem primae illius naturae sequuntur. Praevisa autem et sortita curam, naturaliter et fatali etiam lege, aut avertuntur penitus aut laeviora efficiuntur.

〈Commentarius〉

Haly recte inquam mihi dicere visus est, Ptolemaeum per haec verba ostendisse maximam in rebus divinis atque humanis sapientiam. Namque profecto