servit veluti ut non medicare cogar, non tamen ut fatum mutetur, aut astrorum decretis superatis dives evadam. Ex hoc tamen lucramur ut non nitamur in vanum ut aequo animo feramus, ut conditionem minus malam reddamus, non solum aliquid addentes in eam, sed aliquando abstinendo magis et commutando, et si non possumus addere in utilibus inutilia auferamus. Et commutatio eiusmodi sit, ut vel totum assequi possimus, ideo haec non in senectute, aut ut non totum relinquamus.
Textus VIII
Ante omnia huius quasi consensionis naturales causas exquiramus, obiter etiam percurrentes gentium ipsarum proprietates corporis ac morum qui quidem cognoscantur nequaquam discrepare a naturali constitutione cum stellarum dominantium, tum locorum zodiaci quibus subsint.
〈Commentarius〉
Trifariam naturali ratione aliquid quaeritur, velut ex principiis naturalibus, sicut geometrae faciunt, velut ex experimento ut medici solent, velut a notissimis, ut est ordo doctrinae omnibus his modis naturali ratione Ptolemaeus procedit ad quaerendas causas effectuum ac temporum et ponit proprietates corporis atque animi ipsarum gentium miro artificio, ut in sequentibus exponemus. Verum prius difficultates propositas explicemus.
Proposita fuit sexta difficultas, an homo subiiciatur eventibus secundum naturam loci, in quo natus est, vel ubi habitat? et respondemus quod secundum naturam loci in quo habitat, ut qui exit e patria laborante peste evadit periculum, nisi habeat genesim coniunctam constitutioni factae in patria. Exemplum, cuipiam ascendit Virgo, et in regione sua fit eclypsis Sole Geminos occupante, Saturnus vero dominus loci in septimo loco sit, ex quadrato deliquium respiciens, ut pestem omnino significet, sit vero Mercurius iuxta deliquii locum, morietur natus ille etiam quod e patria fugiat, ex morbo pestifero. Acquirit autem propter consensum loci in poli elevatione et verticalibus stellis et consensu ascendentis, naturam loci et sicut calescit Sole illo non patriae, et ventis refrigeratur, et imbribus madescit, ita et loci constitutionibus afficitur nisi ut dictum est. In electionibus autem regum et dignitatum, voluntariam rationem sequi non oportet, sed ut profectio regni ad locum pervenerit, ita fiet et ut genesis illius congruet profectioni et regno, ita eveniet similiter et de aliis dignitatibus et itineribus. Propterea nihil melius est ad augendam felicitatem, quam sequi spontaneum affectum ad calamitem autem impediendam electio nonnihil proficit non tam syderum constitutione quaesita quam exitiali ac naturali impedita. Circa partum vero totum tempus comprehenditur, et qui violento exeunt partu seu etiam detinentur, laeduntur, et nihil proficiunt. Verum omnis ratio ad naturalem partum referri debet, propterea tales permixtum habent geniturae genus, et invalidum, quoniam dissipata est et impedita nascendi virtus. Sed tamen nonnihil iuvari possunt corpore et animo, nam fortuna ex succedentibus maxime revolutionibus variatur, quae ubi in generales constitutiones bonas inciderint aut malas similiter et directiones et genesis ipsa bene vel male afficiuntur. At vero cum tales constitutiones soli Deo cognitae sint, aut superis, relinquitur ut partus acceleratio, aut retardatio nihil certi afferat praeter iacturam foetus. Ultimo quaeri solet an navis principium recipiat ab astris? Et an qui submerguntur in navi ex genesi sua hoc habeant, an ex constructione navis, an ex ingressu navis in mare, vel hora discessus? Dicimus autem navim quidem habere principium quo submergatur aliquod, sed maius esse in anima nautae, sicut et ducis belli in praelio et propterea multum confert ut nauta, et dux belli pru-