PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 467

Facsimile

Et quia Iuppiter erat orientalis significavit unum filium et duas filias, et omnes obierunt. Erat autem gradus ascendentis masculi circa gradum Saturni in mea nativitate, et propter hoc mortuus est cito. Et erat gradus ascendentis unius foeminae in Piscibus, in sextili Iovis et trino Lunae meae nativitatis, et Sol significator vitae in Capricorno. Alterius quoque foeminae ascendens fuit in Capricorno. Et hoc est mirabile, quoniam manifestum est quod nativitates concordant invicem, ut etiam illi quorum sunt nativitates. Et singularia iunguntur generalibus, ut provinciae legi et civitati ac familiae. Illud idem ostendi superius in genituris meorum filiorum. Ex quo patet quod plus possunt significatores in genituris, quam concordia. Nam in nativitate Haly erant significatores mali pro vita filiorum et concordia cum puellae primae genitura, quae tamen mortua est in nostra contigit oppositum, nam filius primus et filia habent horoscopum in opposito loco duarum maleficarum, et filius Lunam iuxta locum Saturni, et foemina Lunam in loco propinquo quadrato Martis et minor natu, Solem in loco Martis mihi, Lunam in quadrato Martis, ascendens in quadrato Saturni et Martis, et tamen, licet aegre, super vixerunt. Quia loca filiorum erant salva in mea genitura, et geniturae filiorum erant satis potentes per se et mediocres et cum hoc contingit, filii erunt morbosi, tamen supervivent. Quod si geniturae sint malae et concordent invicem, tunc vivent sani aliquandiu, inde repente moriuntur.

Uxor tamen mea ter abortivit, ex perfectis autem natis nullus mortuus est. Cum hoc contingit, significat patris genituram pro filiis bonam esse, matris autem pernitiosam. Nam cum filii sunt coniuncti matri, et genitura sua est mala pro illis, pereunt. Cum autem liberati sunt a ventre matris, plus potest patris et ipsius filii propria genitura, ideo supervivere possunt. Sunt tamen necessario debiles. Et ita per contrarium si patris genitura pro filiis mala sit, matris autem bona, non abortiunt matres, sed nati filii cito pereunt. Quod si filii et patris genitura vitales non sint pro filio ipso, mater vero imbecillis, abortu perit mater et filius. Si autem mater genituram habeat pro filiis constantem, ex naturali partu perit filius, atque ita de aliis.

Textus XLIX

Sic quando mutuam habent inter se figurationem concordes donant, fraternis animis mutuas operas tradentes, si inconiuncti sunt aut oppositi, inimicitiarum cupidos et mutuo sibi insidiantes.

〈Commentarius〉

Convenire vult non largitores inter se, sed dominos locorum cum ipsis locis mutuo, id est, dominos largitoris unius cum largitore alterius et similiter dominos largitorum inter se. Convenire igitur dominos largitoris unius fratris, cum largitore alterius, est veluti si dominus largitoris unius conveniat, cum horoscopo alterius. Quandoquidem largitores in nova figura erigenda vicem horoscopi obtineant. Exemplum in nostra genitura, largitor duorum filiorum natu maiorum est Iuppiter, cuius loci dominus est, Venus et Luna.

Largitor filii natu minoris Venus, loci domini Saturnus et Venus, cum igitur comparaveris Iovem Saturno et Veneri, et Venerem Veneri et Lunae, invenies dominos largitorum largitoribus convenire. Convenire dicuntur planetae quadrifariam, vel natura ut Sol Saturno, uterque enim modestus est, vel qualitate, ut Sol Marti, uterque enim calidus est masculinus vel loco, si unus sit in alterius dignitate, vel aspectu amico, cum sunt trigono, aut sextili iuncti. Quia tamen Saturnus et Venus sunt in Geminis et Libra,