entalium quas declaravit in textu praecedenti, et pertinent ad astrologum, sed sunt adeo manifestae ut possint ascribi etiam philosopho naturali. Secundum est discrimen a natuta loci, de quo locutus est Hippocrates in libro De aere et aquis, et sumitur maxime a quinque conditionibus principalibus, quarum prima est quod locus sit campestris aut montuosus, et est figura terrae, nam campestres sunt molliores, mitiores et minus robusti habitatoribus montium, magis divites et compti, artiumque cultores. Secunda est a natura terrae, quaedam enim arenosa est et facit robustiores homines, sanos et industriosos quaedam est argilacea quae facit opulentiores sed infirmiores, ubi vero opulentia, ibi mores sunt mansuetiores et cultus artium viget propter praemia, et omnia magis ornata. Tertia differentia est a situ quo ad montes, si enim montes sint a parte orientis et septentrionis, erunt morbosi imbecilles et effoeminati, si vero regio ab his partibus patuerit, montes vero sint ab occidente et meridie, erunt incolumes, viribus firmi, armis dediti, feroces, artium minutarum contemptores, ut pinguendi, musicae. Quarta est in comparatione ad situm aquarum, vel enim omnino arida est, vel stagna adsunt et paludes, vel torrentes, vel fluvii, vel flumina magna et haec vel ab oriente, vel occidente, septentrione aut medio quodam situ. Salubriores enim ubi aqua velociter movetur et Soli exponitur et a latere orientali est et boreali, contrario modo montibus. Quinta est a vicinitate maris vel distantia mare enim non debet aliis adnumerari aquis, tum ob salsedinem, tum ob caliditatem, tum etiam ob amplitudinem et ventorum perpetuum flatum. Unde qui mari vicini sunt, omnes sunt mercatores vel pyratae, magis longaevi et magis firmi, periti natandi et navigandi. Quaedam vero ex his consequuntur veluti quod habitantes in planitie magis sunt equites et ob id etiam equitando magis valent habitantes in montibus omnes sunt agiliores et firmiores. Rursus habitantes in regionibus insalubribus etiam ob id sunt imbecilliores, ideoque etiam minus fortes quia conscii suarum virium, minus ergo crudeles ob timorem unde consuetudine postmodum fiunt misericordes. Ob haec vero astuti et fallaces conscii suarum virium, omne enim genus non solum hominum sed etiam beluarum robore vel astutia se tuetur. Ob id dici solet quod ubi pellis leonis desit, vulpina illi assimilis assuitur. Haec enim duo animalia satis accommodate invicem comparantur, quod alterum roboris, alterum versutiae maximae sit et pelles illorum ambae quasi sint flavae. Propter haec et tales laboriosi sunt, et circa minutas artes, propter virium imbecillitatem tractant minutas artes, et solicitudine complent atque assiduitate, quod viribus deest. Ob id etiam mercaturam exercent quia potius assiduo laboro e indigent, quam magno. Ideoque etiam specie liberales videntur, ob conversationem, intrinsecus tamen avari quoniam omnis timidus est avarus, et omnis avarus timidus. Propter haec etiam blandi sunt verbis admodum, tales enim sunt timidi avari et mercatores. Sunt etiam ob haec omnia dissimilatores maximi, adeo ut etiam metum ipsum dissimulent. Haec et multa alia quae innumera essent, ex hoc uno principio quod morbosi sint, omnia sequuntur, quae si velim singula persequi commentarius in infinitum excresceret. Sufficiat autem haec quae ad morbosum statum succedunt, licet non omnia praescripserim, pro exemplo adduxisse, ut non solum ex hoc aliorum statuum successus intelligas, sed etiam vel huius omnia quae succedunt et consequuntur nondum tamen sunt explicata. Itaque bene dicebat Haly quod si quis nascatur in oppido littoris maris qui debeat esse ex genitura maximus medicus, quomodo poterit si ibi omnes fuerint nautae fieri medicus, nisi exiverit illam patriam, sed erit inter nautas peritior, et sciet etiam quaedam auxilia in medicina empirica, ut solent scire nautae. Et ita si quis debeat esse ex genesi maximus ductor exercitus et rex, et nascatur inter imbelles Nasamones, quomodo poterit fieri dux et rex? Sed tamen fiet
Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)
Basel, Henricus Petri, 1578 · 224