PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 117

Facsimile

riter compositarum rerum iudicia attinet, per multa cernere est quae singulares constitutiones illarum adiuvent et conficiant. Quis enim nescit quantum seminum diversitas ad proprietatem generis uniuscuiusque momenti habeat, cum et hoc ipsius coeli circumfusi et definiti omnibus terris hemisphaerii ambitus opus sit, ut vires omnibus seminibus instruantur quibus unumquodque in sui generis effectione et informatione excellat, ut hominis, equi et caeterorum.

〈Commentarius〉

Iam declaravit difficultates quae in qualitatibus aeris cognoscendis contigunt, atque ex his duo nos Ptolemaeus docet, unum quod quae frequentius revertuntur exquisitius etiam cognosci possunt, quia saepius revertendo proximius etiam ad loca praecedentium congressuum accedunt atque ex his per successum prioris experientiam confirmare licet, ut ex multis experientiis ars confletur iuxta praecepta Aristotelis. Notissimi igitur primo sunt congressus Lunae cum fixis stellis inde cum Sole, post cum Saturno atque aliis planetis. Quarto loco congressus sunt Solis cum fixis stellis, inde cum Saturno, post cum aliis planetis. Septimo loco congressus sunt Mercurii cum Sole et cum fixis stellis et cum Saturno. Decimo et undecimo et duodecimo sunt congressus Veneris cum iisdem Mercurii vero et Veneris congressus tertiumdecimum locum obtinent, reliqui vix noti sunt. Saturni quidem et Iovis propter tarditatem motus, Martis autem proprer parvi orbis in quo defertur magnitudinem. Reliquum est quod Ptolemaeus cum causas illas proprias esse censuerit qualitatum aeris, docuit nos non ex ambientis mutatione vel sola vel maxime immutari corpora nostra, sed per impressionem factam quidem medio ambientis. Sed ut dictum est lucis cause per lumen, hic igitur declarat tres causas principales, nam plures longe sunt quibus promissa astrorum minuuntur, aut augentur, aut pervertuntur, quarum prima est natura seminis, et eius augmentum est a notissimis, si lactuca et quercus et ovis eodem momento generentur, et eodem loco ex eadem constitutione astrorum oriuntur, et tamen omnino diversa sunt, igitur si ex diversis hominibus filii nascantur quamvis eodem tempore et loco, tamen pro natura parentum erunt diversae naturae, formae, et ingenii et fortunae. Recitat Aristoteles quod si canis ex cane non venatico oriatur vix in sex mensibus instruitur (venaticum dico ex eorum genere qui retiarii appellantur) si ex venatico in quindecim diebus eruditur. Illud Horatianum in mentem mihi venit:

Nec imbellem feroces
Progenerant aquilae columbam.

Textus XVII

Loci etiam in quibus gignimur ne ipsi quidem mediocres mutationes afferunt constitutionibus. Nam et singulorum generum seminibus propositis, ut exempli gratia humanis et eodem in statu aeris, tamen multum diversis in locis geniti et corporibus et animis inter se differre comperimus.

〈Commentarius〉

Quis dubitare potest mores Gallorum, et Italorum, et Anglorum, et Aethiopum, et Indorum, et temperaturas et vitam non differre multum invicem? Atque hic narravit duo principia quae sunt intima et causae per se natorum, patria quidem generale, parentes autem proprium, plus autem potest proprium principium quam generale, unde filius robusti Aethiopis validior erit filio