is primi coeli sit atque ob id a Deo vel supremo rectore leges autem permissione Dei sunt. Habitus vero ad Solem declarat ipsius effectus initium, nam si orientalis extiterit cometes, brevi initium est habiturus effectus, si occidentalis tarde. Et haec quidem in genere, in specie vero quantum temporis requiratur, Ptolemaeus non dixit, sed vere cum rara sit res cometes, si diu duraverit in multos annos extendere effectum suum potest. Initium tamen ut eclypsi tot mensibus potest diferri quot sunt horae inaequales quibus cometes ab oriente distat. Ratio autem ista per pulchre superius declarata est. Hoc unum inter est, quod semina quandoque eorum quae per cometam significantur, diutius proferuntur. Veluti cum servator noster natus est, cometes apparuit in oriente, quam Magi viderunt, atque ob id ad ipsum adorandum venerunt, hanc stellam vocaverere tum communi nomine, quod cometes stellae vocentur, tum quod pulcherrima esset atque his similis, quae in nocte lucent. Haec seditionem et turbas, quae per fidem Christi promulgandam successere pronunciavit, tot exilia, tot martyres, inde regnum pacis constituendum atque salutis. Cuius quidem author atque rex Christus in ipso cometae fulgore natus est, quod cometes in oriente apparuerit, verum tamen effectus ipsius, scilicet praedicatio, legis promulgatio, seditio populi, conturbatio, persecutiones, exilia, mortes, bella, regna nomine Christiano inchoata, vix post triginta annos initium habuere, et ab hanc usque diem perseverant. Ita contraria ratione exitialis cometa anno Christi 1260. in oriente apparuit usque ad medium coeli, si credere fas est, crines extendens, duravitque perpetuis sex mensibus ferme, nec prius evanuit, quam Urbanus Gallus Pontifex e vivis excessit, post cuius obitum Carolus cum exercitu e Galliis movit, et superato Manfredo regnum Neapolitanum occupavit. Biennio post Poeni in Hispaniam traiecerunt, magnasque clades ibidem intulerunt, quanquam pulsi postea et caesi. Per quae tempora magni tumultus in Ethruria concitati fuerunt. Quidnam sequutum? Anno a cometa tertio, Banducar, vel ut habet Paulus Aemilius Gallicarum rerum scriptor exquisitus, Bandodachar Babyloniorum atque Assyriorum rex, Armeniam cum ingentibus copiis invasit, Antiochiam expugnavit, et gravissimas caedes Christianorum aedidit. Anno a cometae exortu quarto, Conradinus Suevus victus, captusque a Carolo provinciae Comite et Siciliae. Hierosolymorumque, ut idem scribit Aemilius, rege nuncupato, securi percussus interiit. Anno quinto Ludovicus nonus Gallorum rex, in Aphricam traiiciens, Carthagine, vel ut alii tradunt, Tuneta vi capta, mortem, alvi profluvio correptus, obiit, magna parte exercitus famae et peste absumpta. Cuius interitu cognito, Carolus Poenorum regem ad tributa quotannis pendenda coegit. Anno sexto Scythae, quos hodie Tartaros vocant, Armenis opem ferentes, Assyriis seu Sarracenis victis, fugatisque Asiam liberaverunt, eamque Christianorum concessu, diu tenuerunt. Itaque meta temporis effectus non nisi ut Ptolemaeus describit praefigi debet, atque sic ex duratione et magnitudine coniectari potest. Sed sunt qui motum cometarum ita interpretantur, si ad Austrum tendant pluvias significant, si ad Aquilonem, siccitates, si ad ortum pestem, et maxima mala, si ad occidentem optimam anni constitutionem et temperatam. Ita censuit Porphyrius philosophus egregius, sed ut existimo deceptus ex hoc, ut dixi, quod cometa contra signorum ordinem procedens mutationem legis significat. Ergo qui ab oriente in occidentem tendit, significat mutationem legis, nam ille contra ordinem signorum fertur. Cum ergo illud solum significet, contingit ut sit temperatus annus, non tamen temperamentum anni significat, sed contingere potest etiam ut cum intemperie anni contingat, et maxime quod ut dixi effectus cometae in multos annos extenditur. Quod vero de reliquis partibus dicit etiam illud verum est et rationem habet naturalem. Similiter et cometam cauda re-
Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)
Basel, Henricus Petri, 1578 · 273