PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 274

Facsimile

spicere stellas aliquas, seu erraticas, veluti dictum est de cometa illo Regiomontani qui semper stellas Geminorum observabat minime absurdum videri debet, quodque vires illius sortiatur aut illarum. Tunc enim maxima siccitas fontium fuit, et Henricus rex Angliae cum filio Eduardo interemptus est.

Constat autem Geminorum stellas ferme omnes et maxime praecipuas naturae esse Martis et Saturni, praeter Apollinem qui Mercurii est. Similiter et Turcae Pannoniam sunt depraedati. Quanquam Antonius Mizaldus Monslucianus, ex quo historiam hanc desumpsimus nescio quo pacto dum haec scribit non sibi constat, modo ad annum 1475. modo 1472. cometis visionem transferens. Caeterum ut ad institutum revertar, finiuntur effectus cometarum trifariam, aut per se finita vi, quemadmodum contingit in omnibus causis naturalibus aut alio cometa superveniente, qui vel contraria sit natura, vel vi sua aliud agendo evertat prioris decreta. Tertio eclypsis aliqua vel coniunctio natura contraria in contrariis cometae locis fiat. Porro quod ad singularia attinet eadem est ratio quae in eclypsibus. Nam si in loco decreto cometae subiecto quis habeat vitae significatorem, aut ascendens, periclitatur de vita si vero coeli cor, aliis quidem evertit dignitatem et statum, aliis vero constituit, prout natura loci et geniturae fuerit. At vero in his qui nuper nascuntur, alia ratio est. Quicunque enim nascuntur cum cometa in ascendente, vel omnino non vivunt, vel si vivunt, egregii et magni viri evadunt. Similiter si quis nascatur cometa medium coeli possidente, maximus profecto erit. Motus enim validi circa fortunam illius semper erunt et felices, quoniam omnia favorem trahunt ab initiis suis. Quod si moriantur qui sic constitutum habent cometem, non ob id moriuntur quoniam cometem sic habeant, sed ex alia causa. Non sic autem qui oriente cometa nascuntur, plurima enim ex his moriuntur ut dixi, quoniam validum motum nascentes sustinere nequeunt, quod sustineant, manci aut debiles evadunt, non secus ac qui maleficas in ascendente habuerint qui vero omnino evaserint ab omni calamitate validi sunt, et efficaces ac prompti, et omnino ad maxima negocia nati, quibus etiam principatus contingunt, motum enim validum habent. Quod vero ad situm orbis attinet, diligenter observandum est tempus medium ipsius cometae, aut initium, vel tempus maximi motus, et qui dominus fuerit loci cometae et succedentis anguli, si ordine signorum moveatur aut antecedentis si contra ordinem signorum. Is erit figurae et cometae dominus et futurorum significator, horum omnium igitur causa cometae qui ab Haly describitur historiam quasi pro exemplo subiiciemus, inquit ille.

Volo narrare ostentum quod vidi dum iuvenis essem atque studerem, apparuit cometes cuius pars solida erat rotundae figurae, triploque maior Venere, cuius claritate totus orbis illustrabatur, eratque lux eius quantum si quarta pars Lunae luceret. Cuius locus fuit in quintadecima parte Scorpii, movebaturque motu primi mobilis ab oriente in occidentem, ita ut velocius procedendo ferretur contra signorum ordinem, donec pervenit ad quintamdecimam partem Virginis. Cum vero primum incepit apparere situs coeli talis fuit qualis hic describitur. Successit autem inter Mauros discordia maxima, inde praelia et caedes, et civitatum ac magnarum regionum depopulationes, et siccitas aeris, et annonae penuria, indeque pestilentia maxima, ut mors, tum peste, tum fame, tum bello fuerit innumerabilium hominum. Excitatusque est haereticus sive rebellis, nam ut Ioannes Leo affirmat, rebelles in Aphrica in titulo legis seditiones movent ac populum ad se trahunt dicentes Mahumetem sic et sic velle adorari, atque eo modo tyrannidem occupant nulli crudelitatis generi parcentes, ut etiam filios ex utero viventium matrum extraherent, qui regem Mechae et Hyetob maximis cladibus affecit. Hoc igitur de Haereticorum natura ascripsimus, ut intelligeres quantum mali sub uno verbo haeretici com-