similiter et ratio horarum a Solis motus divisione sumpta est. Medici quoque ne sub aequinoctiis aut solsticiis medicamenta propinent, praeceptum ab Hippocrate habuerunt. Iidem criticos dies iuxta Lunae motus rationem statuere. Agricolae in secandis arboribus Lunam observant, et diligentiores etiam etitiam B dum serunt semina, aut arbores inserunt. Nautae ex aspectu syderum, motus ventorum et qualitates temporum diiudicant. Respublicae multae certas habent constitutiones a syderum ratione sumptas, velut Lacedaemonii qui iuxta Lunae observationem egredi inexpeditionem non audebant, haec omnia cum scientia astrorum contemplativa etiam praeter veritatis cognitionem praebeat, iure merito dubitari potest quaenam harum sit nobilior? Et certe videtur scientia motus astrorum praeferenda duabus rationibus, tum quia certior, tum quia sine illa haec haberi non potest, potest etiam subiici tertia causa quod tot aliis serviat commodis de quibus nuper dictum est. Sed si citra affectum rem diiudicare velimus, erit haec disciplina iudiciorum omni scientia motus astrorum longe utilior, quod enim haec sine illa haberi non possit argumentum potius est nobilitatis huius quam illius, nam videmus in artibus ultimam, praecedentibus semper esse nobiliorem. Etenim quis dubitet artem fabricandi naves nobiliorem non esse arte secandi ligna? Et nauticam ipsam non esse nobiliorem ea fabrili parte quae naves fabricare docet? Et rursus militarem nautica atque ita in aliis? Sed nec quod certa sit nobilitatis, aut utilitatis argumentum est firmum, cum pleraque nobiliora, teste Aristotele, magis sint nobis ignota. Utilitatis etiam scopus a fine sumitur non a cognitionis qualitate aut modo. Itaque constat scientiam iudiciorum ea parte astronomiae quae de motibus tractat esse utiliorem longe atque nobiliorem.
Textus V
Neve quis a contemplatione eorum, quae percipi possint resiliat, cum videat tam multa in universum plane ab hoc circumfuso coelo affluentes nobis causas declarare.
〈Commentarius〉
Cum docuisset hanc scientiam esse dubiam si ad scientiam motus astrorum comparetur, ostendit partem eam quam assequi licet non esse contemnendam, ut vero hoc doceat, declarat eam partem esse, testimonio hoc quod multa declarant coelum ipsum in hoc universum, id est mundum inferiorem agere, quasi dicat eadem est ratio totius atque partis, sed de parte constat, utpote de Sole tanquam principalissimo, de Luna etiam in aestu aquarum igitur et de aliis.
Textus VI
Solet autem fieri, ut quicquid pauci assequi possunt id in multorum reprehensionem incurrat.
〈Commentarius〉
Sententia huius loci est, quod omnis disciplina difficilis adeo ut pauci eam assequi possunt, causa est ut multi illam reprehendant, quoniam cum pauci veritatem assequantur, plerique ob difficultatem decipiantur, scientia illa inanis existimatur. Contingit enim in pluribus hominibus quod in uno homine, nam si unum hominem videris qui quampiam artem profiteatur, in pluribus vero aberret quam divinare possit, quis illius scientiam non inanem esse dicat? Nam in multis praedictionibus quae sine arte fiunt et omnino fortuito aliquando divinare licet, imo contingit et necessarium est. Ergo si in pluribus hominibus pauci divinare soleant, multi errent cum quisque artem tenere se dicat, artem illam inanem vulgus existimabit.
Textus VII
Harum vero duarum scientiarum quam loco et potestate prio-