PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 347

Facsimile

na, natura signi et natura stellarum, quae in eo loco sunt, stellae Saturni masculinae, Veneris gratia exempli foemininae, Mercurii vel Saturni, et Veneris ancipites vel neutrae, in quadrante orientali ab horoscopo ad coeli medium, et ab occasu ad imum masculinae, in aliis foemininae erraticae fiunt. Haec autem dicit firmiora sunt si generationis tempore considerentur, clariora tempore nativitatis naiuitatis B, sed tamen quod dixi superius, memoria teneas.

〈III.7〉 Caput VII

Textus XIX: De partu geminorum

In gemellorum quoque pluriumve procreatione, decernenda iisdem duobus nimirum luminari utrique et horoscopo credendum est. Incidere enim solet hic eventus circa commisturas, quando in duobus tribusve his locis duum corporum signa reperiuntur, maxime cum stellae iis imperitantes eodem spectant, ut quaedam in bicorporibus, quaedam binae pluresve una sitae sint. Si quando et in bicorporibus fuerint dominantia loca et pluribus stellis configurata, plures duobus nasci contingit, quorum multitudinem a numero significatoris planetae colligimus, genus autem ab astris cum Sole et Luna et horoscopo configuratis pro masculino aut foeminino partu quemadmodum ante diximus. Quando vero huiusmodi constitutio una cum luminaribus non complectitur horoscopi angulum sed eius loco medii coeli culmen, hae matres geminos ut plurimum aut plures concipiunt. Peculiariter tribus quidem maribus donant ut in anactorum genitura, simul praedictis locis in bicorporibus configurati Saturnus, Iuppiter, Mars; tribus vero foemellis in gratiarum genitura Venus et Luna cum Mercurio effoeminato; duos vero mares et foeminam unam largiuntur in Dioscurorum genitura, Saturnus, Iuppiter, Venus, duas foemellas unamque marem in Cereris, Cores et Dionysi, Venus, Luna, Mars. In quibus fere accidere solet quod non ad frugem perveniant quae nata sunt quodque non sine insignibus quibusdam corporis notis producantur et amplius eveniant locis selecta quaedam et inopinata propter illorum casuum veluti evidentiam quandam.

〈Commentarius〉

Duo nos docet Ptolemaeus et multitudinem filiorum, qui una nasci possunt, quorum numerus est incertus, adeo ut Haly sex una, alias etiam duodecim natos significet et numerum eorum qui simul una nati, possunt vivere. Atque in hoc melius Ptolemaeus ipsis iurisconsultis sentit, qui nescio qua falsa Hippocratis authoritate decepti, quinque simul natos supervivere posse existimant. Atque iuxta hanc rationem gravidae mulieri partes ex haereditate defuncti mariti asservant. Ita ut si duos filios maritus ex prima uxore reliquerit, filii illi ex haereditatis fructibus duas tantum partes ex septem partibus accipiant,