PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 324

Facsimile

ta ratio quae etiam tenet in partu violento, quando aliqua mulier parit propter lapsum corporis in terram, vel percussionem, vel timorem, vel nimiam defatigationem, vel ieiunium, vel medicamentum, vel si infans excisus fuerit, poterit vivere servatis tribus rationibus, numeri mensium per Solem, ut dictum est, et numeri dierum per Lunae reditus applicationes et defluxiones, et numeri horarum diei per id, quod ascendat talis numerus signi, vel sit in medio coeli, qualis est numerus signi in quo est planeta, qui dominatur loco coniunctionis aut oppositionis luminarium nativitatem praecedentis. Quod si servari non poterit, quia tam praeceps sit ortus infantis propter casum et violentiam externam, aut excisio non in id tempus incidat, tunc vivere non poterit, ex quo patet quod etiam tales partus naturales sunt et non voluntarii. Et partus excisi, tempus durat ab hora in qua moritur mater, usque ad momentum in quo excinditur infans quando primum incipit trahere spiritum.

Textus IIII

Cum autem propositum nobis sit hanc etiam partem non omittere ad eum quem initio huius operis exposuimus ratiocinando modum quatenus talem praescientiam consequi liceat, veterem quidem praedictionum consuetudinem quae mistura constat astrorum omnium aut plurimorum, cum multiplex sit et propemodum infinita ratio si quis accurate eam exequi velit magisque eorum quae naturaliter contemplando singulatim inveniuntur, quam quae praeceptis comprehendi universim possent declinabimus quod ut minimum utilitatis, ita difficultatis plurimum adferat. Rationes vero eas per quas singulorum generum decreta praevidentur, et peculiares adeoque manifestiores citra unumquodque efficiendi vires quam poterimus consentaneae, naturalique convenienter investigationi exponemus praefigentes certa circumfusi coeli loca, ad quae universi humani casus tanquam scopum quo collimare oportet, referendi veniunt; deinde his locis secundum corporum dominantium conciliationem effectrices vires, quasi sagittas, eo coniiciendas accommodantes; temperandi miscendique illud quod ex diversarum naturarum coniunctione decernitur modum relinquemus, tanquam perito Sagittario perquirentium industriae.

〈Commentarius〉

Proponit duos modos procedendi, unum qui est per compositionem et erat Aegyptiis familiaris et nunc Arabibus, veluti dicendo, si Saturnus fuerit in Scorpione in sexta, et Iuppiter in Piscibus in undecima, velut in secunda figura, significat prudentem animo et aegrum corpore, dicit Ptolemaeus iste modus est infinitus, et verissime dicit, ut in primo libro ostensum est, si tamen posset describi esset longe facilior. Secundus modus constat ex simplicibus, ex quibus fiunt compositi, et iste est facilis et utilis. Exemplum, si quis dicat, si Saturnus fuerit dispositor morum faciet tardum, malevolum, invidum, gravem. Si vero sit Mercurius, faciet celerem, acutum, varium. Ex his sequitur, quod si fuerit Saturnus cum Mercurio faciet dolosum, quia Mercurius praestat varietatem et instabilitatem, Saturnus invidiam, avaritiam. Item talis erit mediocris inter tardum et velocem, quia Mercurius significat velocem et Saturnus tardum, et ita in aliis. Et quia, ut diximus in qualibet genitura sunt omnes stellae planetae signa, et denique totum coelum, ideo quis merito posset