PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 276

Facsimile

rentur et maxima omnia, maxima quidem propter syderis magnitudinem, diuturnitatem et splendorem. Quod vero omnia malorum genera, quia tota erat de natura Saturni, Martis et Mercurii. Primum quod stellae quae circa locum crinitae erant in Scorpione eo tempore omnes de natura erant Martis atque Mercurii. Deinde quod crinita esset in domo Martis et proxima illi per sex partes. Quarto quod Mars ipse esset in domo propria. Quinto et sexto quod uterque scilicet crinita et Mars essent in angulo hora interlunii. Septimo quod (ut declaratum est) quod Scorpio sit pessimum signum omnium eorum quae sunt in coelo. Octavo quod Mars erat in finibus Mercurii. Nono quod trigonus tam crinitae, quam loci Martis, Marti subiicitur. Decimo quod Saturnus proiiciebat radios ante locum interlunii et ante locum trinitae, et in angulo erat ascendentis infortunatus in Leone. Undecimo quod crinita accedebat ad Saturnum, et Saturnus ad crinitam, unde erat maxima applicatio et mutua per quadratum. Duodecimo quod crinita nata sit in oppositione loci interlunii ad unguem et in tempore etiam ipsius interlunii, ex quo declarabatur maximus effectus et diuturnus, qui debebat succedere. Ideoque duravit per multos annos calamitas illa. Tertiodecimo quia coniunctio facta est in cardine illius regionis respectu civitatis principalis, quae erat Alforat in Aegypto.

Quartumdecimum est quod dominus finis coniunctionis fuit Mercurius et ipse quoque valde potens iuxta coeli cor. Quintodecimo quod cometes progrediebatur contra ordinem signorum, et hoc ut dixi significat haereses et legum turbas, quibus nullae sunt crudeliores, cum in omnibus malis aliis homines sciant se mala facere, sed in seditionibus legum et haeresibus, et bellis propter diversas leges suscitatis, homines cum saeviant in infantes et puerulos, viros cruciatibus et igne perimant, captivos in servitutem abducant, agros devastent, civitates incendio dirvant, alii putant se Deo obsequium praestare, alii simulant. His igitur tot modis probus Haly nobis insinuavit quonam pacto et deliquiorum et crinitarum locus, tempus, genus, qualitas et magnitudo effectus considerati debeat. Reliquum est ut quarundam crinitarum clariora exempla subiiciam. Cum igitur Xerxes Persarum rex maximum exercitum comparasset ut in Graeciam veniret, apparuit deliquium Solis et crinita ceracias dicta ad instar cornu obliqua, successitque, ut Xerxes Graeciam totam devastaverit, ipse victus a Themistocle navali praelio, reversusque est ignominiose etiam magna parte exercitus terrestris amissa. Temporibus Neronis crinita alia fulsit inde interfectus ipse, et bella civilia tanta crudelitate exarserunt, ut nihil ferme toto orbe multis annis intactum relictum sit. Nam cometes admodum fuit diuturnus, quippe qui sex mensibus totis resplenduit. Antequam Ludovicus Germanicus, et Carolus praelio exitiali inter se dimicarent, frater contra fratrem in Gallia, quo nullum fuit cruentius neque maius, adeoque conciderint Gallorum vires ut nunquam postea plene potuerint restitui, cometes ingentes apparuerunt e quibus ultimus fuit in Aquario, primus in Libra, secundus in Ariete. Quidam volunt diversis annis sed eodem ordine apparuisse. Temporibus Ioannis XVIII. pontificis apparuit cometes terribilis meridiem versus, quem secuta est mors pontificis ipsius, ingensque fames ac pestis. Ante Constantini mortem cometes magnus pluribus mensibus apparuit qui et illius mortem praenunciavit, et seditiones ac bella et calamitates, quae toti orbi contigerunt propter divisionem imperii inter tres filios quos haeredes reliquerat. Ultimo anno Vespasiani cometes visus est, quem ille (quod iocosus esset) ridebat dicens pertinere ad regem Parthorum qui comam nutriret. Ipse tamen mortuus est. Inde etiam paulo post mortuo Tito successere nefanda Domitiani tempora. Anno 1165. in Scotia apparuit cometa ingens cum duobus longissimis radiis ardens, intraque quatuordecim dies Malcolmus, quartus Scotorum rex cognomento Virgo ob continentiam,