Dat differentiam inter Solem et Lunam et reliquos quinque planetas, dicens luminaria significant affectionem et magnitudinem ipsius affectionis. Utpote Sol si deliquium patiatur, causa est ut fiat effectus in istis inferioribus et secundum quantitatem deliquii magnitudinis et parvitatis. Et possunt comparari accensioni ignis in fornace, nam cum accensus fuerit ignis in fornace, non significat nisi quod possunt fieri multa medio illius, et quod si est magnus possunt fieri magna, si parvus parva non tamen an debeant coqui lateres, an liquescere vitrum, an purgari argentum, an separari ferrum ab aere, an commisceri plumbum nigrum albo? Et sic de multis aliis. Hoc igitur simile pertinet ad quinque planetas, scilicet definire qualitatum eventus.
Sed iam dubitatur quomodo poterimus distinguere hos eventus, si in omnibus eclypsibus ferme quinque planetae dominantur? Respondeo oportere diligenter inquirere, quinam primus sit dominus, qui secundus, qui tertius, qui quartus, et qui quintus? Nec solum inspicere qui plus dominetur, sed qui plus possit. Cum enim idem fuerit dominus loci deliquii et loci sequentis anguli, ille prorsus erit dominus et principalis. Quod si non fuerit unus idem planeta, si quis locum deliquii aspexerit, aut ad illum applicuerit, vel fuerit in sequenti angulo ille erit primus etiam et principalis dominus. Quod si neutrum horum fuerit? Inspiciemus an alter alterius loco dominetur et qui planeta ab alii a planetis acceperit testimonia, et illum statuemus primum dominum in hac causa. Et similiter si stellae fixae commistus fuerit quae lucida extiterit et nobilis idem continget. Ultimum est cum nihil horum contingat, tunc primus dominus erit is planeta qui loco deliquii praeest, secundus qui loco cardinis sequentis praefuerit, tertius qui locis in quibus primi duo fuerint.
Textus XLIII
Incipiemus autem nunc deinceps singulatim errantium stellarum proprietates explicare, ubi hoc prius monuerimus lectores huius brevis institutionis nostrae, quod in generali hac mentione quinque errantium stellarum, commistionis et efficientiae similis natura intelligenda sit, sive illa ipsa huius constitutionis suae locum teneat sive alia inerrantium aut signiferi etiam aliquis locus, perinde ac si naturae haec et proprietatis ipsarum, non stellarum essent appellationes.
〈Commentarius〉
Duorum necessariorum lectorem monet, primum quidem est quod cum dicit Saturnus gratia exempli facit hoc, et illud, non intelligit solum ista de Saturni stella, sed de quacunque stella etiam fixa quae sit de natura Saturni. Veluti quae in Caeto sunt et quaedam quae in Orione. Et similiter debet intelligi de locis signiferi, velut est finis Scorpionis ratione naturae signi quae est frigida et sicca, et termini qui est de natura Saturni. Adeo ut hoc nomen planetae quod ponet inferius sit nomen commune tam errantibus quam inerrantibus ac locis. Quia effectus illi tribuuntur naturae planetae, non syderi. Exemplum, rursus quando dicit Saturnus ubi solus dominationem fuerit sortitus, corrumpit generaliter frigore, est ac si diceret (ubi quae dominatur stella aut locus in deliquio naturam sortiatur Saturni solum et non alterius planetae tunc generaliter corrumpet omnia frigore et reliqua quae sequuntur) secundum quod docet est.
Textus XLIIII
Itemqe quod in mistionibus non solum ipsarum inter se erran-