PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 189

Facsimile

ri ad Austrum non inconvenienter ipsi tribuere in Ariete altitudinem, cum etiam dies tum crescant et calor vivificus exoriatur, eidem Libra ut deiectio constituta est propter contrarias causas. Saturno ut Soli opponeretur sicut et illius domicilium, volvere oppositum signum Libram altitudinem, Arietem deiectionem esse. Nam ubi calor intenditur, ibi remitti frigus necesse est, contraque ubi hoc augetur, illud diminuitur. Caeterum cum Luna a congressu cum Sole, in Ariete primum appareat luceque augescat et quasi extollatur in Tauro trianguli sui principe signo, ideo Taurus, illius altitudo perhibetur eidemque oppositum signum, Scorpius, deiectio. Iovis autem vis cum patescat in suscitatione Aquilonarium et foetificorum flaminum, extollitur a Cancro in Aquilonem maxime, intendunturque ac complentur illius vires; ideoque hoc signum ipsius altitudo dicitur, deiectio vero Capricorni. At Mars qui natura aestuosus multoque quam alibi in Capricorno magis, quod ibi terrae sit proximus, eam ob rem merito accepit altitudinem signum ioviali altitudini oppositum, Capricorni, deiectionem autem Cancer. Sequitur stella Veneris, quae cum humidi maxime efficiens sit, eumque potissimum in Piscibus effectum exerceat unde humiditas vernalis moveri cernitur, in illo loco invenit altitudinem, deiectionem vero in Virgine. Iam Mercurii aridiuscula stella ut contrariae efficientiae contrariam etiam altitudinem in Virgine, cum impendet iam autumni siccitas, ipseque quasi extollitur, deiectionem vero in Piscibus sortita est.

〈Commentarius〉

Astrologi una regula potestatem inerrantium in ipsis signis venati sunt, scilicet cum signum illud aut partem ingrediens planeta maximam in aere ostenderet mutationem, atque eo magis si id absque stellarum consortio fiat, ea enim sola causa res in dubium vertitur. Itaque longis observationibus et certo syderum loco opus est, quae si accedant certos rei eventus in causas suas facile reducere possunt. Itaque de Sole et Luna ratio Ptolemaei adeo evidens est et experimento concordans, ut dubitare de illa non liceat de Iove quoque satis manifesta est. At de Marte quod opponatur Iovi, consentaneum rationi, quod vero ob id in Capricorno elevetur, quod Capricornus terrae sit maxime propinquus, certe multiplicem sensum habere potest aut quod ibi tunc esset oppositum absidis Ptolemaei tempore, quod et verum erat aut quod linea ducta ex oculo ad Capricornum humilior sit, omnibus quae ab oculo ducuntur ad signiferum aut quod dicatur humilior Capricornus solum respectu Cancri, id est, remotior a vertice nostro atque hic est sensus Ptolemaei magno interpretis lapsu obscuratus, cum Graeca litera clara sit. Verum, ut dixi, talia magis experientia constant, quam ut certis demonstrationibus possint ostendi. Dicam autem quod ad explicationem rationis Ptolemaei pertinet hac in parte, ut uno exemplo mentis illius subtilitatem intelligas. Mars cum in Capricorno fuerit, milites facit egregios, nam miles tribus indiget, feritate, calliditate, et ne sit praeceps in negociis agendis. Calliditas maxima est propter Saturni consortium qui maxime dolosus est, pessimus et pravus omnino, propterea qui bellicae rei student egregie avari, rapaces, subdoli, incontinentes, perfidi ac