Intendit per hyemes non tempus hyemis, sed pluvias cum frigore causa est, ut Haly bene dicit, vapor humidus valde crassus et copiosus, nam flocci illi crassitiem ac spissitatem ostendunt. Et haec sufficiunt pro sexta parte textus declaranda, nunc sequitur septima.
Textus LXXII
Sed arcus quocunque tempore extiterit, si serenum sit, hyems, sin hyemet, serenitas expectanda.
〈Commentarius〉
Causa huius est, ut bene Haly inquit, quia arcus coelestis fit a nube rorida sparsa si igitur succedat serenitati, signum est, quod aer humectatur et crascessit. Ideo significat hyemes, id est, imbres magnos. Si vero succedat imbribus, cum hi fiant a densis nubibus et denso aere coelestis arcus, significat utrunque iam rarescere. Ob id Moses scripsit Deum posuisse iridem in signum foederis ipsius cum humano genere, nam cum iris fiat, ut diximus, a nube rorida atque disgregata, nec inundationes, nec squalores succedere possunt.
Praeter haec explanator ignotus, addit quaedam alia signa spectare oportet orientem Solem pro die, occidentem pro nocte, si ergo circulum purum habuerit, et sine nubibus aer fuerit, serenitatem indicat. Si vero obducitur nubibus atris aut fuscis pluvias, si rubris, praesertim flammeis, aut variis parte qua apparent, ventos indicat. Luna vero etiam in plures dies significatum extendit. Si tenuis puro coelo appareat serenitatem praedicit, rubra ventos atra cum nubibus pluvias, si quasi globus ei haereat ea parte expecta ventos intra duas horas. Et si globus densus fuerit forsan, tempestas succedet, certius si ab oppositis partibus apparuerint. Similiter et areae et Halones circa Solem una saepe videntur tum et circa stellas tam erraticas, quam inerrantes et significatum ex natura astri et colore circuli, aut parelliae deduces. Plerunque autem haec et caprae saltantes ventos significant. Et obscura ventos validos aut tempestates protendunt, ut crinitae, praesentem et diuturnam siccitatem. Si vero tres aut quatuor areae circa Lunam sint, ut quandoque contingit multiplicior erit ventus et constitutio iuxta faciem coeli et phoenomena. Velut si nigra in autumno, vel hyeme frigus nunciat et nives.
Textus LXXIII
Ut autem haec concludantur, sciendum generalia visa aeris certis temporibus eadem portendere quae sunt in superioribus de suis quaeque accidentibus explicata. Atque hactenus placuit de generali inspectione universalium atque particularium signorum breviter disserere. Quod superest, genitales praecognitiones sicut et ordo postulat nunc deinceps exequemur.
〈Commentarius〉
Concludit in hoc quod significata horum quae in coelo videntur super tempora singularia, scilicet propria et paucorum dierum sunt similia in natura et dispositione, significatis eorundem superius explicatis, dum de coloribus deliquiorum loquemur.
Finis secundi libri.