PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 478

Facsimile

entalibus igitur ad ortum et meridiem, in occidentalibus et in ipso occasu (ut intelligamus occasum, licet sit angulus et superius a decidentibus locis separatum tamen sub generali quadrantis ratione comprehendi) ad occidentem et septentrionem. De oriente et occidente clara per se est ratio, sed de septentrione et meridie non ita. Dico igitur quod septentrionem orienti adiunxit, et meridiem occidenti, quoniam cum planeta est supra horizontem, seu finitorem ascendens est in oriente, et ascendit ad locum meridiei, igitur isti duo loci sunt affines. Et similiter cum descendit a linea medii coeli pervenit ad occidentem, et quia tunc est in occidente manifeste, igitur ut orienti succedit meridies, ita occidenti septentrio, igitur quadrantes occidentales habent rationem occidentis et septentrionis. Debet autem legi disiunctim hoc modo, si quadrantibus orientalibus ad orientem vel meridiem, si in occidentalibus ad occidentem vel septentrionem. Aliter nullus iret ex Italia in Hispanias, quia sunt positae ad occidentem et meridiem, nec ex Gallia in Germaniam, quia positae sunt ad septentrionem orientalem.

Sunt praeter haec consideranda in Luna, et Marte latitudines, et ascensus ac descensus, borealis latitudo iter ad boream, item planetae ascendentes significant, ut descendentes vel habentes latitudinem australem ad austrum. Sed Ptolemaeus non posuit regulam, nisi omnibus quatuor significatoribus communem, Sol autem et sors ascensu, et latitudine omni carent.

Textus LXIII

Ac si unius figurae sint quae itineribus causam dant signa sive illa ipsa sive gubernatores horum planetae, rarius et non nisi quando commodum est iter significant; si vero duum corporum aut formarum, continuum multoque tempore.

〈Commentarius〉

Hoc clarius est, quam quod mereatur expositionem, nam Sol aut Luna, aut sors, aut Mars, quicunque itineris significator extiterit, et domini loci eius in quo est significator, si fuerint in Geminis, Virgine, Sagittario, vel Piscibus, iter diuturnum et continuum significant, in aliis vero signis rarius, et non nisi commodum.

Textus LXIIII

Iuppiter igitur et Venus domini constiuti locorum et luminum quae perfectionem significant, non solum periculis nullis expositas, sed placidas etiam peregrinationes decernunt, aut enim a praefectis earum regionum aut amicorum causa legati proficiscuntur, favet aeris constitutio et sine indigentia opibus affluant. His si Mercurius accedat saepenumero propter iam dictam felicitatem adiumenta et dona accumulantur. At vero Saturnus et Mars luminaria occupantes, maxime si mutuo sibi opponantur, inutilia haec omnia et periculis involuta ingentibus in humidis reperti signis per difficiles nimirum navigationes et naufragia aut per invia desertaque loca, in fixis vero per praecipitia et tempestates ventorum, in tropicis et aequinoctialibus per inopiam rerum necessariarum et affectam valetudinem, in humanae figurae signis per latrocinia et insidias et regum violentiam, in terrestribus per ferarum invasiones aut terrae concussiones. Mercurio accedente, per ea quae in sublimi