Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 104r

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 104r …

ne est arcus istius circuli inter verum locum Lune in circulo signorum et verum locum Lune in celo deprehensus.

Motus longitudinis est loci Lune in celo vel in circulo signorum progressio.

Motus latitudinis est a sectione communi circuli signorum et circuli declinantis Lune elongatio.

Motus diversitatis est Lune in epiciclo sive Lune in ecentrico cum propter alterutrum istorum modorum modorum] sup. lin. diversum motum habeat ambulatio.

Nodi sunt sectiones circuli signorum et circuli declinantis Lune.

Caput est nodus ille per quem transit Luna a meridie in septentrionem.

Cauda est nodus oppositus.

⟨IV.1⟩ Verus Lune locus in celo vel in circulo signorum neque per considerationem instrumenti in loco obliquato neque per considerationem ex stellis fixis neque per solares eclipses deprehendi potest.

] The figure in P does not clearly label all points and does not have the intersection of lines DC and EB in the correct location. The second, better diagram is from M 46r. Cum enim terra sensibilem ad speram lunarem sensibilem…lunarem] corr. ex ad speram lunarem sensibilem habeat quantitatem nec vice centri ad eam fungatur, sit spera terre DG cuius centrum E et spera Lune super idem centrum SK SK] FK K et spera celi ABC. Et sit D locus aspectus oculorum obliquatus, idest non in directo Lune, et punctum A cenit capitum, et punctum K in spera FK locus Lune. Palam ergo quod linea EKB educta a centro terre per corpus Lune assignat verum locum Lune in celo punctum B. Linea vero ab aspectu oculorum secundum considerationem producta est DKC secans aliam in puncto K, et protenditur ad punctum C. Non ergo ergo] i. m. per considerationem instrumenti ab hoc loco D invenitur verus locus Lune qui est in puncto B. Sed si aspectus oculorum esset a puncto G ut esset linea una EGK, tunc per considerationem verus locus Lune qui est in celo B posset deprehendi. Est etiam manifestum quod non est necesse lineam DKC pervenire ad verum locum Lune in circulo signorum quem circulus per polos zodiaci transiens et per corpus Lune invenit. Eadem est ratio ⟨quare⟩ quare] From K per considerationem ex stellis fixis ab hoc loco locus Lune non possit inveniri.

Per solares vero eclypses ob eandem quoque causam non potest sciri eo quod Luna interposita interposita] i. m. (perhaps other hand) aspectui et Soli causa est solaris eclipsis ut si Luna sit in puncto K et Sol in loco C super lineam EC. Palam ergo quod punctum C est apparentis apparentis] apparens K locus Lune a loco aspectus D per solarem eclipsem deprehensus, sed verus locus Lune est a centro terre super punctum B. Manifestum ex hiis quoque quod secundum diversa loca aspectus diversificantur diversificantur] diversificatur K apparens locus Lune in celo, sed qui a centro terre deprehenditur in eodem instanti temporis ubique unus est.

⟨IV.2⟩ Verum locum Lune per lunaris eclipsis