Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 109r

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 109r …

cursum diversitatis in epiciclo in xxiiiito minuto xiiie partis a longitudine longiore. Et fuit secunda trium modernarum eclipsium Luna existente secundum cursum medium longitudinis in xxxo minuto [et] xxxi gradus Arietis, et secundum medium cursum diversitatis in epiciclo in xxxviiio minuto lxi lxi] This should read ‘lxvi’ to match the value in the Almagest. gradus a longitudine longiore. Palam igitur quod in tempore intermedio harum duarum eclipsium fuit medius motus longitudinis ccxiiii ccxiiii] This should be ‘ccxxiiii’ to match the value in the Almagest. gradus et xlvi ⟨minuta⟩ minuta] From K post revolutiones integras et quod fuit medius cursus diversitatis post completas revolutiones lii gradus et xiiii minuta. Fuit autem tempus intermedium duarum eclipsium secundum veritatem equationis dierum mediocrium dccc et liiii anni Egyptiaci et lxxiii dies et xxiii hore et tercia hore, quod est cccxi ⟨milia⟩ cccxi milia] K has a line over the Roman numerals to indicate that they are the number of thousands. et septingenti et lxxxiii dies et xxiii hore et tercia unius hore. Motus ergo longitudinis in toto hoc tempore secundum quod supra inventum fuerat per duo alternarum eclipsium intervalla, fuit post revolutiones integras ccxiiii ccxiiii] This should be ‘ccxxiiii’ to match the value in the Almagest. gradus et xlvi minuta et motus medius diversitatis post revolutiones integras lii gradus et xxxi minuta. Itaque medius cursus longitudinis qui supra inventus fuerat non discordat a medio cursu longitudinis non non‌2] nunc K invento, sed medius cursus diversitatis qui supra inventus fuerat maior est nunc invento xvii minutis. Dividantur itaque xvii minuta per numerum dierum positorum et provenient xi quarta et xlvi quinta et xxxix sexta. Et minuantur hec producta a motu medio diversum diversum] diversitatis M supra invento qui attinet ad unam diem, et habebis motum medium diversitatis ad unam diem per equationem huiusmodi correctum.

Et nota quod hec correctio secundum quod Ptolomeus invenit facta est, Albategni vero secutus eandem viam suo tempore invenit medium motum diversitatis a Ptolomeo positum addere super medium motum diversitatis quem predicta via suo tempore comprehendit medietatem unius et quartam. Et divisit hoc per numerum dierum qui fuerunt fuerunt] corr. ex fuerint inter ipsum et Ptolomeum, et minuit a medio motu Ptolomei. Et ita est medius motus diversitatis in tabulis Toletanis. Motum vero longitudinis eundem invenit quem Ptolomeus nisi quod ei addidit id quod motui Solis addidit. Equalis Equalis] This could be ‘equale.’ enim lunationis tempus idem accepit. Et supradicto modo sicut in septima propositione presentis dicitur operatus cum via corrigendi uteretur idem invenit. In tabulis vero Toletanis quia medius motus Solis ad certum tempus minor est medio motu Solis quem posuit Ptolomeus, idem quod a medio motu Solis subtrahitur a medio motu quoque Lune in longitudine subtrahendum est cum tempus equalis lunationis fuerit idem.

⟨IV.15⟩ Super fixam et certam radicem temporis locum Lune in circulo signorum secundum medium cursum longitudinis et locum Lune in epiciclo certe distantie a longitudine longiori secundum medium cursum diversitatis assignare.

Elige ergo annos alicuius viri noti vel rei note sicut in Sole factum est quos velis radicem consumere. consumere] consituere K Totum quoque tempus quod fuerit inter radicem positam et medium tempus eclipsis secunde trium notarum eclipsium diligenter observa, et equa secundum dies mediocres. Deinde ad illud tempus intermedium sume medium motum longitudinis. Et proiectis semper integris revolutionibus, si nichil superest, ipse locus Lune in medio secunde eclipsis in…eclipsis] corr. ex ... secundum cursum medium qui per antepremissas propositiones inventus est est locus Lune Lune] Read in isolation, this word appears more aslirece, ‘litere,’ or ‘luere’ but it would probably have been read in context as ‘Lune,’ which reading is confirmed by K. secundum cursum medium super datam radicem. Si vero aliquid superfuerit de imperfecta revolutione, minue illud de loco Lune secundum cursum medium qui locus ad medium eclipsis sumpte inventus est, et remanebit locus Lune medius ad radicem positam. Simili modo ad tempus intermedium disce ex antedictis motum medium diversitatis. Et proiectis integris revolutionibus restat operandum ut ante, ut comprehendas ad positam radicem locum Lune in epiciclo certe distantie a longitudine longiore.

Hoc igitur ita fundato principio ad omnes deinceps divisiones temporum