Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 126r

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 126r …

mo, et differentia conferatur cum quantitate diametri epicicli. Et secundum hanc proportionem sume de differentia quantitatum diametri Lune quam prediximus. Et quod inveneris adde super diametrum Lune in longitudine longiore, quia sicut differentia distantiarum se habet ad diametrum epicicli que est maxima distantiarum differentia sic affiniter se habet differentia quesita diametri Lune ad maximam distantiam diametri Lune. Et recole quod hee differentie distantiarum centri Lune a centro terre sunt minuta in septima tabula diversitatis aspectus collocata sub proportione ad lx minuta. Unde illinc promptius assumi possunt. Nota autem quantitate diametri Lune nota est quantitas diametri umbre aut predicta via aut quia continet diametrum Lune bis et eius tres quintas secundum assignatam proportionem. Albategni vero secundum motum diversum Lune in una hora has quantitates diametrorum investigat eo eo] corr. ex eodem modo quo supra diximus.

⟨VI.8⟩ Eclipsim Lune in quinto mense lunari iterari aliquando est contingens. Unde manifestum quod in ambabus huiusmodi eclipsibus si contingant, Luna erit septentrionalis a duobus nodis aut in ambabus erit meridiana.

Ponamus enim quod Sol in hiis v mensibus sit cursu velox procedens scilicet a longitudine media ad aliam longitudinem mediam per longitudinem propiorem, et quod Luna sit cursu tarda. Invenimus siquidem medium cursum Solis vel Lune in v mensibus equalibus cxlv gradus et xxxii minuta fere, qui cum divisi fuerint equaliter per medium ut sumantur arcus equales ex utraque parte longitudinis propioris, addent hii gradus super medium cursum Solis per equationem quidem Ptolomei quatuor gradus et xxxviii minuta et per equationem Albategni iii gradus xlviiii minuta. Et invenimus motum Lune in epiciclo in v mensibus equalibus cxxix gradus et v minuta, qui cum equaliter per medium divisi fuerint ut sumantur arcus equales ex utraque parte longitudinis longioris epicicli, minuent hii gradus ex medio cursu Lune viii gradus et xl minuta ex opere Ptolomei et ex opere Albategni viii gradus et liiii minuta cum portio equata fuerit. In tempore ergo intermedio quod est v mensium, cum fuerit Sol quidem velox cursu et Luna tarda cursu, erit Sol precedens secundum partes agregatas agregatas] i.e. ‘aggregatas’ ex ambabus differentiis, nam secundum medium cursum non distabunt. Et sunt partes agregate agregate] i.e. ‘aggregate’ xiii vel vel] et M xviii minuta ex opere Ptolomei et ex Albategni partes xii et xliii minuta. Si ergo huius spatii partem duodecimam sumpsimus et addidimus sumpsimus…addidimus] sumpserimus addiderimus K super equationem Solis, collectum erit id quod est inter mediam applicationem et veram ubi Luna consequetur Solem. Et illud quidem secundum Ptolomeum collectum est v gradus et xliiii minuta et secundum Albategni iiii gradus et liii minuta. Et hoc est quod addunt v lunationes tarde super medium cursum longitudinis, sed et idem addunt fere super medium motum latitudinis. Porro medius motus latitudinis in spatio v mensium equalium continet post post] sup. lin. (perhaps other hand) integras revolutiones cliii partes et xxi minuta fere. Erit ergo quod agregatur agregatur] i.e. ‘aggregatur’ ex cursu vero latitudinis in v tardis lunationibus clix gradus et v minuta, et hic hic] hoc K quidem secundum Ptolomeum, secundum Albategni vero 158 et 14 minuta. et‌1…minuta] i. m. (probably other hand)

Rursum cum nota sit proportio proportio] portio K Lune, erit propter hoc diversus motus Lune ad unam horam notus, et propter hoc diameter Lune notus et semidiameter umbre. Et secundum quidem opus Ptolomei fit hic medietas duorum diametrorum scilicet Lune et umbre pars una fere, et secundum opus Albategni lvii minuta. In tanta igitur latitudine Luna constituta erit Luna contingens circulum umbre. Nota autem hac latitudine notus est arcus [est arcus] a nodo usque ad terminos eclipticos qui tunc sunt cum Luna fuerit prope longitudinem mediam epicicli. Et est hic arcus secundum Ptolomeum xi gradus et xxx minuta et secundum Albategni x gradus et lvii minuta. ] This figure from VI.6 is not given again in the manuscript. The unmarked node should be ‘G.’ Sit ergo tante quantitatis quilibet istorum arcuum AC GE sive sive] sup. lin. AF GH. Erit ergo arcus CBE clvii gradus tantum vel clviii et vi minuta. Sed erat arcus arcus] sup. lin. (perhaps in other hand) veri motus latitudinis in v tardis lunationibus maior secundum Ptolomeum quidem duobus gradibus et v minutis et secundum Albategni viii minutis solummodo. Si ergo ceperit hic motus latitudinis infra C versus A, possibile est ut terminetur infra E versus G in quinque tardis lunationibus. Et ita aput utrumque nodum aliquid de Luna obscu