Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 127v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 127v …

Ptolomeum ccv dies et xii horas fere et secundum Albategni ccv dies et xv horas. Quapropter tempus coniunctionis extreme erit secundum Ptolomeum post xii horas temporis coniunctionis prime, et ita si prior coniunctio fuerit prope ortum Solis, altera erit prope occasum Solis. At secundum Albategni tempus postreme coniunctionis erit post xv horas temporis prime coniunctionis, et ita si prior coniunctio fuerit paulo ante occasum, altera poterit paulo post ortum Solis. Aliter enim non essent ambe super terram.

Rursum quia verus motus Solis inter has has] sup. lin. (perhaps other hand) duas coniunctiones est circiter cxcviii gradus, et ipse est motus tardior Solis in vii mensibus brevibus, resecabimus ex utraque parte longitudinis longioris arcus equales continentes simul clxcviii clxcviii] cxcviii K gradus. Cum itaque longitudo longior fuerit in xviiio gradu Geminorum, palam quod coniunctio prima duarum de quibus sermo est erit circiter decimum graduum graduum] gradum N Piscium; coniunctio postrema erit circiter xxvii gradum Virginis. Habemus itaque loca in orbe signorum et horas in quibus hee coniunctiones esse possunt. Et quoniam a quarto climate deinceps in climatibus septentrionalibus cum Luna fuerit iuxta longitudinem mediam, diversitates aspectus latitudinis ad dictas horas Ptolomei in locis circuli signorum determinatis ambe -- inquam diversitates -- simul sunt plus quam gradus unus minuta xxv, possibile est secundum opus Ptolomei ut hii qui sunt in hiis plagis videant eclipsim Solis duabus vicibus in vii mensibus brevibus, neque hoc continget nisi cum Luna erit septentrionalis ab orbe signorum tantum scilicet scilicet] corr. ex sed in eclipsi prima apropinquans nodo Caude et in eclipsi secunda recedens a nodo Capitis. At vero secundum Albategni quoniam non contingit in aliquo climate ut diversitas diversitas] diversitates K aspectus ad dictas horas Albategni in locis circuli signorum determinatis sint sint] corr. ex sunt plus simul quam gradus unus minuta xxx vel xxi, xxi] xxv K etiam non est possibile secundum opus Albategni ut aliqui homines videant eclipsim Solis bis in vii mensibus. Sed ad alias horas ut una sit ante meridiem, alia post mediam noctem, nichil prohibet indeterminatis indeterminatis] in determinatis N etiam locis eo quod tunc ambe diversitates aspectus maiores esse contingat posita quantitate, sed non erunt ambe eclipses super terram.

⟨VI.12⟩ Solis eclipsim in uno mense lunari bis contingere aput homines unius habitabilis omnimodis est impossibile.

Et si enim aliquis causas eclipsium omnes agregaverit agregaverit] i.e. ‘aggregaverit’ simul, quarum quidem actu ipso impossibilis est coniunctio et convenientia -- possibile est tamen ut propria voluntate eas quis imaginetur et congreget -- neque sic esse possibile quod dicitur. Causas autem intelligo ut Luna sit in longitudine propiore ad habendum maiorem diversitatem aspectus in latitudine, ut sit lunatio minima que esse potest ad habendum minorem cursum latitudinis, et ut non constituamus diversitatem aspectus variari pro horis et locis signorum, sed sumatur maxima que esse potest in zona habitabili. Cum investigaverimus modo supraposito, inveniemus motum latitudinis verum ad mensem minimum pene xxx graduum proiecta una revolutione. Et cum medietatis eius latitudinem acceperimus et ab ea medietatem duorum diametrorum proiecerimus reliquumque duplicaverimus, inveniemus gradum unum et xxvii minuta fere. Oportet ergo si Sol eclipsari debeat duabus vicibus in mense uno, quod si Lune non fuerit diversitas aspectus in coniunctione una, sit ei diversitas aspectus in coniunctione altera maior gradu uno et xxvii minutis; aut si fuerit Lune diversitas aspectus in utraque coniunctione et hoc versus partem eandem, quod altera diversitas alteram superet maiore augmento quam gradu uno et xxvii minutis; aut si fuerit Lune diversitas aspectus in utraque coniunctione et in una quidem versus septentrionem, in altera versus meridiem, quod ambe diversitates simul sint plus quam gradus unus et minuta xxvii. Sed non contingit alicui terrarum ut diversitas aspectus in latitudine in applicatione sit maior gradu uno. Non ergo possibile est ut in mense uno eclipsetur eis Sol bis cum aut sic Luna fuerit ut in una [con]coniunctionum conconiunctionum] coniunctionum K nisi sit ei diversitas aspectus, aut sic sic] ut add. K in utraque coniunctione sit ei diversitas aspectus versus eandem partem. Restat ergo si debeat fieri bis eclipsis in mense uno ut diversitas diversitas] diversitates K aspectus in duabus coniunctionibus coniunctionibus] iter. but then del. sint versus partes oppositas, et ambe simul sint sint‌2] corr. ex sunt maiores uno gradu et minutis xxvii. Sed habitantibus sub equinoctiali maxima diversitas aspectus in latitudine non est plus quam xxv minutis in quamcumque partem. Itaque nullis habitantibus citra equinoctialem usque sub capite Cancri diversitas aspectus in partem septentrionis maior est xxv minutis. Sed neque eis in aliquibus magis septentrionalibus diversitas aspectus aspectus] i. m. in partem meridiei maior est una parte. Non ergo unius habitabilis homines in uno vel in pluribus