Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 93v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 93v …

arcus BZ pro libita sit signum Virginis. Et describam super polum secundum spatium lateris quadrati semicirculum HTEK. Quero ergo quantitatem KBT. Quoniam autem circulus ABGD est descriptus super polos AEG et super polos HEK, erit quilibet istorum arcuum BH BT EH quarta circuli. Et propter hanc formam proportio BA ⟨ad⟩ ad] From K HA per kata disiunctam ex geminis ducitur proportionibus, una BZ ad ZT et alia TE ad EH -- de sinibus intelligo. Sed quinque nota sunt, BA propter declinationem principii Virginis, et AH AH] corr. ex AB propter perfectionem quarte, et BZ propter signum Virginis, et ZT quia est perfectio quarte, et EH quarta; relinquitur ergo ET notum. Quare et totus TK arcus et angulus cui subtenditur KBT notus. Igitur secundum Tholomei inventam declinationem erit angulus qui aput caput Virginis cxi partes, et qui aput caput Scorpii similiter propter equalem distantiam a puncto equinoctii, et qui aput caput Tauri vel Piscis Piscis] perhaps Piscium cum a duobus rectis illam quantitatem dempseris partes lxix ex antepremissa.

Pari modo si ponas punctum B principium Leonis lineis manentibus secundum suam habitudinem, invenies angulum in capite Leonis cii partium et xxx minutorum, et eum qui in capite Sagittarii similiter. Et cum a duobus rectis illum dempseris, occurrit angulus qui in capite Geminorum vel in capite Aquarii partes lxxvii et partis medietas. Ad hunc modum in singulis sectionibus angulos unius quarte et per eos angulos aliarum trium poteris comprehendere. Atque hec est notitia angulorum omnium in orizonte recto et signorum circulo provenientium.

⟨II.27⟩ Omnes duo anguli ex ex] uno add. K orizonte declivi cum circulo signorum ad eandem distantiam a puncto equinoctii provenientes quorum unus intrinsecus alter vero extrinsecus ex eadem parte sibi oppositus sunt equales.

⟨P⟩ropter Propter] From K hoc describo circulum meridianum ABGD et dimidium equatoris diei AEG et orizontis BED, et scribo duas portiones orbis signorum ZHT et KLM. Sitque utrumque Z K punctum autumpnale et arcus ZH equalis arcui KL. Dico quod angulus EHT equalis est angulo DLK. Latera namque trianguli EHZ sunt equalia lateribus trianguli EKL tum propter propter] i. m. ypothesim, tum propter ascensiones equales, tum propter ascensiones ascensiones‌2] ascisiones K orizontis equales. Ergo EHZ equalis est angulo ELK, quare angulus EHT residuus de duobus rectis equatur angulo DLK residuo.

⟨II.28⟩ Omnes duo anguli in uno orizonte declivi cum circulo signorum aput puncta opposita orientis et occidentis extrinsecus cum intrinseco equantur duobus rectis. Unde colligitur quod duo quoque ad eandem distantiam a puncto tropico duobus rectis sunt equales. Quapropter notis angulis orientalibus unius medietatis ab Ariete in Libram, noti erunt anguli orientales alterius medietatis et una anguli occidentales in ambabus partibus.

] Point G is mistakenly also labeled ‘M.’ Pono itaque circulum orizontis ABGD et circulum signorum AEGZ