Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 87v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 87v …

orizonti recte spere ortogonaliter insistat. Sufficit ergo inquisitio elevationum unius quarte ad habendum omnes. Evidenter igitur ex hiis deprehenditur quot horis rectis pars zodyaci certa meridianum circulum ubique locorum et ab orizonte recte spere transierit.

⟨II⟩⟨Liber II⟩

Orizon declivis est cui polus elevatur.

Spera declivis est vel obliqua hiis qui orizonte declivi utuntur.

Cenit capitum est punctum summitatis capitum et est polus orizontis.

Latitudo regionis est distantia cenit capitum ab equinoctiali et est arcus meridiani inter cenit capitum et circulum equinoctialem interceptus.

Longitudo regionis est distantia eius ab orientis vel occidentis principio et est arcus paralelli ad equinoctialem inter cenit capitum et eum circulum qui super Amphytritis circuitum in celo est dispositus.

Locus notus dicitur cuius longitudo et latitudo nota.

Speralis angulus dicitur angulus ex duobus arcubus in superfitie superfitie] i.e. ‘superficie’ spere proveniens.

Speralis angulus rectus dicitur cui sub duobus arcubus maiorum orbium contento quarta circuli supra cuius polum ipse angulus consistit subtenditur.

⟨II.1⟩ Arcum diei minimi vel maximi in quovis clymate per notam poli altitudinem cognoscere. Unde manifestum quod si sinus altitudinis poli ducatur in sinum maxime declinationis, et productum dividatur per sinum perfectionis maxime declinationis, et quod provenerit ducatur in semydyametrum, productum dividatur per sinum perfectionis altitudinis poli, exibit differentia mediata mediata] i. m. minime diei ad