Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 82v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 82v …

⟨I⟩⟨Liber I⟩ ⟨Liber I⟩] Minor Almagesti add. i. m. (probably other hand)

⟨O⟩mnium Omnium] From K recte phylosophantium non solum verisimilibus et credibilibus argumentis sed et firmissimis rationibus deprehensum est formam celi spericam esse motumque ipsius orbicularem circa terram undique secus globosam in medio imoque defixam. Que quidem etsi omnium cadentium tam gravitate corporis quam quantitate ponderis sit maxima ideoque immobilis, ipsius tamen crassitudo comparatione infinitatis applani respectuque distantie fixorum luminum insensibilis, et vicem centri obtinere physica physica] corr. in phylosofica (probably other hand) indagatione comperta est.

Ad hec duos principales et sibimet invicem contrarios motus superiorum sane animadverti etiam fides oculata comprobavit, quorum alter semper ab oriente in occidentem pari et eadem concitatione per circulos et inter se et ad eum qui omnium spaciosissimus equinoctialem paralellos totum mundane machine corpus movet et agitat, cuius circumvolutio circa celestis spere polos indefesse consistit. Alter e contrario Solem et Lunam et quinque erraticas circa alios diversosque polos circumducit et torquet.

Hiis firme firme] corr. ex ferme adeo fides conciliata est ut si quis etiam iuste etiam iuste] iniuste K calumpnians obviet, aut cavillator verum scienter inficians aut mente captus non indigne estimetur. Que cum ita sint superest ut propositum aggrediamur.