Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 122v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 122v …

cursum medium existente possibile est Solem in aliquo vii climatum eclipsimari; ultra est impossibile. Et hii quidem termini ibi sunt ubi primum contactum Solis et Lune esse contingit post mediam coniunctionem in coniunctione visa. Sunt et alii termini infra quos cum Luna fuerit applicata Soli, necesse est Lunam vel Solem pati eclipsim.

Quinque sunt tempora lunaris eclipsis: principium obscurationis, principium more, medium eclipsis, finis more sive principium detectionis, finis detectionis.

Tria solaris: principium, medium, et finis.

Digitus eclipsis est pars duodecima diametri sive Solis sive Lune obscurata.

Minuta casus sunt minuta in linea transitus Lune per que incidit in suam vel Solis eclipsim, et per que excidit a sua vel Solis eclipsi.

Minuta more sunt minuta in linea transitus Lune per que Luna tota moratur sub umbra.

Petitiones due sunt.

Tenebras in circulo lunari ad eam partem orizontis declinare in quam vergit arcus circuli magni transeuntis per duo centra Lune et umbre.

Tenebras in solari circulo ad eam partem orizontis declinare in quam cadit arcus circuli magni transeuntis per centrum Solis et visum locum Lune.

Atque hee declinationes flexus tenebrarum in utraque eclipsi dicuntur.

⟨VI.1⟩ Tempus et locum medie applicationis Solis et Lune quam volueris prefinire.

Sume itaque in puncto temporis a quo computationem medie coniunctionis vel oppositionis queris medium locum Solis et medium locum Lune. Et disce distantiam inter Solem et Lunam, et serva. Sume iterum medium motum Solis ad unam diem et medium motum Lune ad unum diem, et disce per hoc mediam superlationem Lune ad unam diem. Atque per hanc mediam superlationem divide servatam distantiam Solis et Lune, et exibit tempus quesitum scilicet quod est a puncto temporis a quo computationem incipis usque ad primam coniunctionem mediam. Ratio. Nam sicut superlatio unius diei ad inventam distantiam que est superlatio quesiti temporis ita est dies unus ad ipsum quesitum tempus. Huic vero tempori si dimidium tempus equalis lunationis super addas, super addas] superaddas K habebis tempus medie oppositionis sequentis. Et si integrum tempus equalis lunationis addi