Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 130v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 130v …

⟨VI.21⟩ Tria tempora solaris eclipsis definita vestigare.

Medium quidem iam definitum est quia ipsum est tempus vise coniunctionis. Sed propter reliqua definienda queratur per diversitatem aspectus in longitudine visus locus Lune ad principium indefinitum et verus locus Solis ad idem tempus quod iam prehabitum est. Deinde consideretur si quantitas que tunc est inter visum locum Solis et locum Lune Solis…Lune] The ‘a’ and ‘b’ above direct the reader to read as ‘Lune et locum Solis.’ sit veluti diffinita minuta casus, quia si hoc est, ipsum indefinitum principium est principium est] inv. but then corr. illud diffinitum principium quod querimus. Quippe tunc Luna secundum visum continget Solem.

Quod si quantitas que tunc erit inter Solem et visum locum Lune minor fuerit ipsis minutis casus, a Luna Solem Solem] sup. lin. (other hand) ante principium indefinitum occultari non est dubitatio. Sume itaque superlationem visam Lune ad horam, et vide ut intra terminos ipsius hore quasi in medio sit indefinitum principium eclipsis. Et per hanc visam superlationem divide superfluum quod est inter dictam quantitatem Solis et Lune et diffinita minuta casus, et tempus quod exierit scilicet pars hore erit cuius initium est definitum principium eclipsis. Quod si minuta que sunt inter Solem et visum locum Lune fuerint visum…fuerint] This appears to be in another hand written over the erased original text. plura difinitis difinitis] i.e. ‘diffinitis’ minutis casus, ad locum in quo aliquid Solis occultari possit nondum Lunam pervenisse certum est. Inveni igitur superlationem Lune et per eam superfluum partire, et tempus quod exierit erit cuius finis est definitum principium eclipsis. Simili modo quere per diversitatem aspectus longitudinis visum locum Lune in fine eclipsis indefinito et verum locum Solis. Et si quantitas que tunc erit inter visum locum Lune et Solem maior fuerit definitis minutis detectionis, constat Lunam preteriisse locum in quo primo nichil de Sole occultare debuit. Inveni itaque predicto modo visam superlationem Lune ad horam, et superfluum quod occurrerit per eam divide. Atque tempus quod inde exierit erit cuius initium est definitum tempus finis eclipsis. Quod si quantitas que tunc est inter Solem et visum locum Lune minor est definitis minutis casus, Lunam nondum pervenisse ad locum in quo sic a Sole separatur quod nichil occultare possit manifestum est. Inveni itaque visam superlationem Lune ad horam cuius indefinitus finis quasi medium sit, et per eam superfluum divide. Nam tempus quod exierit erit cuius finis est definitus finis eclipsis.

Quod si aliter facimus quod facimus quod] facilius quidem K et iuxta verum definita tempora scire volueris scilicet via Ptolomei, scias quod nisi Luna Luna] Written in other hand over original text. iuxta orizontem fuerit, diversitas aspectus in longitudine ascendente Luna ad medium celi paulatim non cessat decrescere. Ideoque visus motus Lune tardior est vero eius motu, et ideo tempus equatum per diversitatem aspectus quod est inter initium eclipsis et medium prolixius est horis indefinita indefinita] indefiniti K casus absolute inventis. Et similiter Luna paulatim a medio celi descendente diversitatis diversitatis] diversitas K aspectus in longitudine non cessat crescere nisi cum iuxta orizontem Luna fuerit. Et ob hoc etiam visus motus Lune semper tardior est vero motu, ideoque tempus quod est inter medium eclipsis et finem prolixius est horis prenominatis que sunt indefiniti casus absque diversitate aspectus invente. Hinc patet quod si tempora invicem conferas quorum unum a principio eclipsis ad medium, alterum a medio ad finem, illud quod meridiei propius est maius est.

Sume igitur diversitatem aspectus longitudinis in medio eclipsis et in dictis temporibus indefinitis principii et finis. Post hec superflua que inter diversitatem aspectus medii eclipsis et diversitate diversitate] diversitatem K utriusque duorum temporum fuerint addiscens, eorum unumquodque per Lune veram superlationem ad horam partire. Et quod utrinque exierit erunt partes hore. Horas igitur casus indefiniti absolute inventas in duobus locis servans, alteri locorum alteram partem divisionum ex superfluo diversitatum inventam superadde, et alteri locorum alteram. Cum ergo horas casus sic equatas in duobus locis habueris, habueris] corr. ex habemus easque easque] eas que K minus sunt tempori medie eclipsis deme et eas que plus temporis sunt super medium eclipsis adde. adde] corr. ex deme Ita dico si longitudo medie eclipsis ab ascendente minus 90 90] Written in other hand over original text. gradibus fuerit. Quod si longitudo medie eclipsis ab ascendente plus xc gradibus fuerit, conversam faties, scilicet quod maius est a tempore medie eclipsis demes et quod minus est addes propter hoc scilicet quod duorum terminorum longior iuxta medium celi celi] corr. ex eclipsis semper esse debet. Et ita habebis propinque vero definita tempora que querimus.

⟨VI.22⟩ Quantitatem lunaris circuli obscuratam ex digitis diametri demonstrare.

Sit itaque circulus Lune ABGD et circulus umbre AZGH, et quod eclipsatur ex diametro lunari notum ZD, et diameter Lune notus, et diameter umbre cum contineat diametrum Lune bis et eius tres quintas. Querimus ergo scire aream de lunari circulo obscuratam contentam duobus arcubus AZG et GDA. Nam ipsa est que obscuratur de circulo Lune. Quoniam autem circumferentia circuli minus continet quam triplum diametri et eius x septuagesimas, plus autem quam t⟨r⟩iplum triplum] From K diametri et eius x septuagesimas plus…septuagesimas] i. m. (probably other hand) primas sicut ostendit Assamides, Assamides] i.e. Archimedes inter utrumque sicut mos est astrologis ponemus proportionem