Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 105v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 105v …

Lune recte sumptum sit, oportet ut integre sint in duobus intervallis reversiones diversitatum, et non relinquantur imperfecte. Sed possunt intervalla inter alternas eclipses esse equalia duabus extremis reversionibus diversitatum manentibus imperfectis, ut si principium cursus Lune in uno intervallo incipiat a loco cursus minimi et in fine ipsius intervalli pervenerit ad locum cursus maximi, et principium cursus secundi in alio intervallo fit fit] sit K a loco cursus maximi et in fine istius intervalli proveniat proveniat] perveniat K ad locum cursus minimi [maximi]. Sic enim utrobique nulla quidem erit erit] sup. lin. (other hand) differentia motus medii ad diversum. Et erunt proiectis integris revolutionibus tempora imperfectarum reversionum equalia. Aut rursum si principia et fines cursuum in duobus intervallis sint in locis equaliter distantibus a loco cursus maximi et loco cursus minimi, sic enim equalis sed non eadem redibit numero motus medii ad motum diversum differentia in temporibus equalibus. Oportebat autem eandem redire si esset tempus continens omnes differentias motus medii ad motum diversum.

⟨IV.6⟩ Tempus investigationis temporum quod fallere non possit eligere.

Primum igitur ne Solis diversitas impediat investigationem nostram, observanda sunt inter alternas eclipses equalia quidem intervalla temporum. Que sint huiusmodi equalia determinabo. Oportet et enim ut utrumque intervallum contineat integras Solis revolutiones et nichil supersit; vel ut post integras in uno intervallo Solis revolutiones superfluat medietas circuli que est a longitudine longiore ad longitudinem propiorem, et in alio intervallo superfluat alia medietas que est a longitudine propiore ad longitudinem longiorem; vel ut sit principium cursus in unoquoque intervallo ab uno ab uno] sup. lin. et eodem loco circuli signorum; aut ut sint principia et fines primi et secundi cursus intervallis equalibus eiusdem distantie a longitudinibus duabus longiore et propiore. Sic enim aut nulla erit in duobus intervallis medii motus Solis ad diversum differentia, et erit diversus omnino equalis medio; aut erit eadem vel equalis in duobus intervallis equalibus medii motus ad diversum differentia, et erunt arcus superfluentes medii motus equales invicem, et arcus superfluentes motus diversi equales invicem.

Cum ergo propter motum Solis uno istorum quatuor modorum electa fuerint duo intervalla, observandum etiam propter motum Lune diversum ut eadem intervalla sint sicut determinando, determinando] determinabo K scilicet ut in uno intervallo sit principium cursus Lune a loco cursus velotioris velotioris] i.e. ‘velocioris’ et non pervenerit ad locum cursus tardioris, et in alio intervallo sit principium cursus Lune a loco cursus tardioris et non pervenerit ad locum cursus velotioris; velotioris] i.e. ‘velocioris’ aut aliter ut in uno intervallo sit principium cursus eius a motu mediocri tendente ad velotiorem, velotiorem] i.e. ‘velociorem’ et principium secundi cursus sit a motu mediocri tendente ad motum tardiorem. Sic enim equalibus intervallis necesse est reversiones diversitatis fieri integras nec aliquid superfluere, quod querebamus.

Alioquin ponamus manentibus premissis primo primo] post K integras revolutiones intervallo in utroque intervallo…utroque] The marks over these words direct the reader to read ‘in utroque intervallo.’ arcus de imperfectis revolutionibus superfluere. Proiectis ergo integris revolutionibus cum equalibus earum de ambobus intervallis temporibus, necesse est equalia relinqui tempora de intervallis equalibus. Sed arcus necessario qui ex reversionibus diversitatis hinc inde superfluunt inequales fatiunt fatiunt] i.e. ‘faciunt’ arcus diversorum motuum Lune residuos propter cursus predicto modo sumptos, et tempora residua intervallorum esse equalia. At arcus residui diversorum cursuum cursuum] corr. ex cursu Solis in eisdem temporibus aut nulli erant aut equales invicem. Necessario ergo Luna in fine alterius intervallorum non fit in puncto Soli opposito, sed constat quod fuerit propter hoc quod in fine utriusque intervalli eclipsis fuerit. Hanc igitur diligentiam in electione temporum referente Ptolomeo, observavit Abrachis subtilissima consideratione ad deprehendendum prefinita revolutionum tempora. Fortassis tamen valde difficilis est huiuscemodi temporum electio.

⟨IV.7⟩ Medium motum Lune in longitudine et medium motum diversitatis et medium motum latitudinis et mediam distantiam Solis et Lune ad quaslibet