Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 92r

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 92r …

in spera recta. Ex quatuor ergo proportionalibus tria sunt nota, primum propter arcum minimi diei notum esse, et tercium quia semydiameter est, et quartum propter ascensiones omnes in spera recta notas esse.

Collectis ergo de gradu gradu] corr. ex gradus in gradus gradus] gradum K huiusmodi differentiis usque ad completionem unius quarte, subtrahantur gradatim ab ascensionibus quarte in spera recta illius que est ab initio Arietis ad principium Cancri vel illius que est a capite Capricorni ad caput Arietis. Addantur vero ascensiones in spera recta illius quarte que est ab initio Cancri ad caput Libre vel illius que est a capite Libre ad principium Capricorni. Et sic invenientur omnes elevationes partium circuli declivis in spera obliqua, quod erat propositum.

⟨II.19⟩ Per notas notas] ergo add. but then del. ascensiones et locum Solis notum, quantitatem arcus arcus] corr. ex ergo diei et quantitatem arcus noctis et numerum equalium horarum diei vel noctis et tempora inequalium ascendensque et medium celi in omni hora reperire.

Quia enim magni circuli sunt circulus signorum et orizon, necessario semper per equalia se secant. Unde necessario ab ortu Solis ad occasum vi signa feruntur super terram, et ab occasu ad ortum vi signa signa] i. m. sub terra. Quare in spera cuius diem querimus ascensiones medietatis zodiaci late super terram illa die sunt quantitas arcus diurni, quam cum minuimus a toto circulo, remanet quantitas arcus noctis eo quod in nocte et die completur una revolutio. Cum ergo acceperimus ascensiones a loco Solis in oppositum, fit quantitas diei; et cum acceperimus ab apposito apposito] opposito K Solis ad partem Solis, fit quantitas noctis.

Et quia equalis est hora ascensio xv graduum idest equinoctialis, si quantitatem arcus diurni notam diviseris per xv vel nocturni similiter, exibit numerus equalium horarum diei vel noctis quam quesieris. Et si numerum equalium horarum diei diei‌2] i. m. dempseris de xxiiii, remanet numerus horarum noctis vel e converso quia dies cum nocte xxiiii horas equales continet propter revolutionem ccclx graduum.

Et quia quia] sup. lin. inequalis hora duodecima pars diei dicitur quantacumque dies sit, tempus vero hore ascensio gradus equalis, palam quod si arcum diei in xii diviserimus, exibunt tempora que sunt quantitas hore inequalis diei, et de horis noctis similiter. Aut si volueris, considera secundum ascensiones quid intersit inter arcum diei in spera obliqua et arcum eiusdem diei in spera recta, et dimidie dimidie] i. m. differentie sextam vel tocius duodecimam accipe. Et si locus Solis septentrionalis fuerit, ad xv adde; et si meridionalis, de xv deme. Et fient tempora hore inequalis tunc. Ex premissis patens est. Et si quantitatem hore diurne de 30 dempseris, remanebit quantitas hore‌1…quantitas] i. m. hore nocturne. Hora enim nocturna et hora diurna semper complent xxx gradus propter revolutionem ccclx graduum in die et nocte.

Quod si volueris partem ascendentem in hora data, accipe horas ab ortu Solis in die vel ab occasu Solis in nocte et in suos gradus per multiplicem multiplicem] multiplicationem K redige, et exibit arcus equinoctialis circuli qui ab ortu vel occasu Solis sursum emersit. Unde Unde] Vide K ergo quanta [pro]portio proportio] From K zodiaci a loco Solis inchoata vel vel] secundum K successionem signorum cum hoc arcu exorta sit, et pars ad quam calculando perveneris ipsa est pars oriens. Et si volueris partem medii celi, sume horas a proximo meridie ad horam datam preteritas, et eas in suos gradus redige. Et fiet arcus equinoctialis qui a proximo meridie meridianum transiit. Quere ergo ergo] i. m. in spera recta cuius portionis a loco Solis sit illa elevatio, et pars ad quam numerando perveneris est pars medii celi. Pars vero opposita orienti est occidens, et que opponitur medio celi super terram est pars medii celi sub terra.

Aut si velis per partem ascendentem scire partem medii celi sub terra, quere ascensiones in spera declivi portionis ab initio Arietis usque ad partem orientem, et habebis gradus gradus] gradum K equinoctialis circuli qui cum parte ascendente venit ad ortum. Et quia semper ab orizonte ad medium celi est quarta equinoctialis circuli, deme ab illis ascensionibus lxxxx si fieri potest. Si minus, adde super id quod inveneris