Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 112r

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 112r …

⟨V.3⟩ Causam secunde diversitatis apparentibus convenientem assignare et eam in figuris visibiliter ostendere.

Causa Causa] Initial supplied i. m. huius secunde secunde] i. m. diversitatis rectissime ecentricus esse concipitur in superfitie superfitie] i.e. ‘superficie’ circuli declinantis qui est in spera Lune et ab eius circumferentia per suam longitudinem longiorem dependens. dependens] corr. ex ... Ad cuius ecentrici longitudinem longiorem centrum epicicli bis in lunari mense pervenit, semel in oppositione media et semel in coniunctione media, et in quarta mensis ab utraque parte oppositionis fit in longitudine ecentrici propiore, et ab eius circumferentia centrum epicicli numquam recedit. Manentibus itaque superius assignans assignans] corr. ex ... P; assignatis K motibus sicut sunt, scilicet medio motu longitudinis et medio motu latitudinis qui constat ex duobus scilicet motu longitudinis et motu nodi in diversam partem factis, et manente motu prime diversitatis, oportet intelligi ecentricum moveri in contrariam partem motus latitudinis secundum quantitatem motus que addita motui latitudinis compleat duplum distantie medie que est inter Solem et Lunam. Sic enim constitutis omnibus manent superiora omnia et accidunt convenientia apparentibus de secunda diversitate. Et representabo hoc in figuris.

] Despite the appearance of the figure, the point of tangency of the two circles should be D. Imaginabimur itaque in spera Lune circulum declivem Lune ABGD super centrum E, quod etiam est centrum orbis signorum, et eius diameter AEG. Et ponam longitudinem longiorem ecentrici et centrum epicicli et maximam declinationem circuli declinantis versus septentrionem et principium Arietis et locum medium Solis simul super punctum L quasi immobile. Et intelligantur tres linee simul EA ED EB super lineam EL quasi immobilem. Dico ergo quod in die una erit motus maxime declinationis secundum motum nodi tria minuta fere contra successionem signorum donec sit maxima declinatio in xxix partibus Piscium et lvii minuta fere, quem motum assignat linea EA separata a linea EL immobili. Et movetur centrum epicicli in die una motu medio longitudinis secundum successionem signorum a principio Arietis xiii gradus et xi minuta ex gradibus orbis signorum, quem motum assignat linea EHB separata a linea EL immobili secundum arcum BL ut sit centrum epicicli in puncto B. B] H K Est ergo motus latitudinis in eadem die super arcum AB coniunctum ex duobus arcu BL qui est longitudinis et arcu LA qui est sicut motus nodi xiii gradus et xiiii minuta. Et movetur longitudo longior ecentrici versus punctum D contra ordinem signorum a puncto quidem A xi gradibus et ix minutis in die una, quem motum assignat linea EZD quasi separata a linea EA per arcum AD. Et sit Z centrum ecentrici et ecentricus ipse HD. Elongatio ergo centri epicicli quod est H a longitudine longiore ecentrici que est punctum D est arcus BAD xxiiii graduum et xxiii minutorum coniunctus ex arcu latitudinis BA et arcu motus ecentrici AD. Atque hec quantitas agregata agregata] i.e. ‘aggregata’ ex duobus arcubus duplum est medie distantie Solis et Lune, et vocatur longitudo duplex.

Propter hoc ergo accidit quod in quarta mensis linea EHB fiet oppositio oppositio] perhaps opposito linee EZD, et erit punctum H quod est centrum epicicli in longitudine propiore ecentrici sicut in subscripta figura apparet. Et in medietate mensis coniungentur iterum linea EHB et linea EZB EZB] EZD K quasi super lineam EG. Et hoc erit in oppositione media, et erit iterum centrum epicicli ad longitudinem longiore longiore] longiorem N ecentrici. Et deinceps secundum similem similem] corr. ex similitudinem ordinem sed conversum redibit centrum epicicli ad longitudinem longiore…longitudinem] i. m. propiorem ecentrici in tercia quarta mensis. Et in completione mensis ad longitudinem longiorem ecentrici perveniet in coniunctione media. Nichilominus tamen Luna in epiciclo movetur in die una xiii gradibus et iiii minutis fere secundum quod convenit motu motu] motui K diversitatis prime.

Hiis ita positis secundum huiusmodi figuram motuum manifestum est accidere convenientia apparentibus, quoniam cum centrum epicicli est cum loco Solis medio vel cum est ex opposito, nulla est secunda diversitas eo quod centrum epicicli est in longitudine longiore ecentrici super circumferentiam declinantis circuli. ] Despite appearances, A should be the center of the epicycle at the top of the figure. Et si lineaverimus super punctum A epiciclum MN, erit proportio EA ad AM ea proportio quam declaravimus per tres eclipses, angulusque super E consistens continens epiciclum erit minimus omnium qui secuntur deinceps. Procedente vero epiciclo ad longitudinem propiorem non cessat angulus augmentari, et secundum visum fit maior diversitas, et proportio semidiametri epicicli ad lineam interiacentem centro E et centro epicicli quod est H fit maior semper. Et cum fuerit centrum epicicli