Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 106v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 106v …

ergo linea ZHE ZHE] ZH K equidistans et equalis est linee GD. Quare angulus GDB equalis est angulo ZHT, et propter hoc erit arcus AZ AZ] EZ K similis arcui TZ. Quare secundum ambos motus Luna perveniet ad locum Z in circulo signorum vel in celo quem indicat linea DZ, quod intendebamus.

⟨IV.9⟩ Et si inequalis magnitudinis fuerint ecentricus ecentricus] corr. ex econcentricus et concentricus dummodo proportionales fuerint semidiametri ad distantiam centrorum ipsorum et semidiametrum epicicli, ceteris manentibus idem similiter secundum utrumque modum proveniet locus Lune in celo.

] Point G should be on line DE, and the lowermost point should be labeled ‘K.’ Describam unicuique modorum duorum modorum duorum] The marks above direct the reader to invert these words and to read ‘duorum modorum.’ figuram seorsum, concentricum quidem ABG supra centrum D et diametrum AK et epiciclum EZ supra centrum G. ] The point labeled ‘D’ here is not mentioned in the text and may have been confusing since the other figure has a point D already. Et describam alibi ecentricum KTH supra centrum L et diametrum TD, et in ea diametro centrum circuli signorum punctum M. Et protraham in forma prima lineas DGE GZ DZ et in forma secunda lineas HM KM KL. Et ponam ut proportio DG ad GE sit sicut proportio TL ad LM. Et etiam uno tempore sit motus epicicli angulus ADG et motus Lune in epiciclo angulus EGZ equalis angulo TLK, et angulus ADG equalis duobus simul angulis TLK et HMT, et motus Lune in ecentrico arcus TK. Hiis itaque positis dico quod Luna secundum duos modos in uno et eodem tempore cernitur pertransire arcus equales in celo, scilicet quod angulus ADZ est equalis angulo HMK, hoc apposito quod Luna in principio motus fuerit in longitudine longiore, et fuerit visa supra utramlibet lineam DA MH, et in fine motus fuerit super notas visa Z K scilicet secundum utramlibet lineam DZ MK. Et sit etiam arcus BG similis similis] corr. ex simili cuique duorum arcuum EZ KT. Protracta linea DB, quia ergo linea DG ad GZ est sicut proportio KL ad LM et anguli L G lateribus proportionalibus contenti sunt equales, erit triangulus GDZ equiangulus triangulo LKM. Quare angulus GZD equalis est angulo LMK. Sed et angulus BDZ equatur angulo GZD, propter hoc quod linee GZ et BD sunt equidistantes quoniam anguli ZGE BDG sunt equales propter arcus similes. Erit ergo angulus BDZ equalis angulo LMK. Et est angulus ADB qui est augmenti equalis angulo HMT qui est angulus motus ecentrici. Totus ergo angulus ADZ est equalis toti angulo HMK, quod intendimus.

Cum ergo idem secundum utrumque modum proveniat, contenti erimus deinceps quantum ad hanc primam diversitatem que simplex dicitur pertinet -- nam et aliam habet Luna diversitatem ut postea ostendetur -- unum tantum ponere modum ad demonstrationem sequentium scilicet modum per epiciclum. epiciclum] corr. ex semicirculum Et alium modum qui est ecentrici reservabimus alii diversitati.

⟨IV.10⟩ Ad quantitatem diversitatis agnoscendam per tres eclipses notas pertingere.

Quantitas diversitatis est quantitas semidiametri epicicli vel quantitas linee que facit distantiam duorum centrorum ecentrici scilicet et circuli signorum, et attenditur hec quantitas respectu partium diametri concentrici supra quem est epiciclus. Imaginabimur itaque ad hoc in spera Lune circulum concentricum in superfitie superfitie] i.e. ‘superficie’ circuli signorum, et alium secantem ipsum per medium declinantem ab eo secundum quantitatem latitudinis Lune. Lune] corr. ex linee Et ymaginabimur epiciclum epiciclum] i. m. in superfitie superfitie] i.e. ‘superficie’ huius declinantis moveri secundum gradus ipsius qui sit motus longitudinis, et intelligatur moveri epiciclus epiciclus] This would make more sense in accusative, but it is as here in all witnesses. motu medio secundum continuitatem signorum prout competit revolutioni longitudinis, et Luna in epiciclo contra continuitatem signorum a longitudine longiore prout competit revolutioni diversitatis.

] The figure in P has some lines misdrawn and points mislabeled. The second, better figure comes from K 71. Hiis memoriter retentis depingam epiciclum supra quem sint note ABG, et eligam tres eclipses notas ex scriptis considerationibus antiquorum. Et sit locus in quo fuit Luna in medio tempore eclipsis prime punctum A, ⟨et locus Lune in medio eclipsis secunde tempore punctum B⟩, et…B] From K et locus Lune in medio tempore eclipsis tercie punctum G. Et sit motus Lune ab A ad G et deinde ad B. Quia ergo notus est locus Lune verus in circulo signorum in unaquaque trium notarum eclipsium scilicet propter