Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 110r

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 110r …

stantia Lune in epiciclo a longitudine longiore sit una vel pene una. Quartum vero est ut una eclipsium contingat aput unum nodum, alia aput aliam. aliam] alium K Et ponam ad hoc exemplum Ptolomei.

Prima harum duarum eclipsium est ea que supra nominata est que fuit in secundo anno Mardochei, et eclipsati sunt de Luna tres digiti ex parte meridiei. Et secunda eclipsis est ea per quam operatus est Abrachis que fuit in xxo annorum Darii qui regnavit post Philippum, et eclipsata est quarta diametri similiter Lune ex parte meridiei. Et tempus intermedium duarum eclipsium ccc et ix dies et xxxiii xxxiii] xxiii K hore equales et pars duodecima.

] A couple of points are mislabeled in the figure in P. The second, better figure comes from K 80. Et describam huius rei gratia circulum declinantem Lune ABG super diametrum AG et sit A nodus Capitis et G nodus Caude. Et punctum B sit maxima declinatio ad septentrionem. Et ponam propter supradicta duos arcus equales versus septentrionem AD et GE. Et sit centrum Lune in prima eclipsi supra punctum D et in eclipsi secunda supra punctum E. Fuit itaque elongatio Lune in epiciclo a longitudine longiore tempore medio eclipsis prime sicut per positam radicem cognosci potest xii gradus et xxiiii minuta. Et ob hoc medius cursus longitudinis maior vero lix minutis, que terminentur ad punctum Z. Et fuit elongatio Lune Z…Lune] perhaps corr. ex ... tempore medio secunde eclipsis a longitudine longiore duo gradus et xliiii minuta, et medius cursus longitudinis maior vero xiii minutis, que terminentur ad punctum H. Est ergo locus medius centri Lune in prima eclipsi supra punctum Z et in secunda eclipsi supra punctum H. Et quia tempus inter duas eclipses est notum, ⟨erit⟩ erit] From K motus medius latitudinis ad illud tempus notum ex premissa. Proiectis itaque integris revolutionibus erit arcus ZBH notus. Dempto ergo ab hoc arcu EH qui est xiii minuta, et addito ei arcu ZD qui est lix minuta, erit arcus EHD EHD] EBD K notus, residui ergo de semicirculo EG et DA simul noti. Et quoniam sunt equales, erit uterque eorum notus. Et est sicut ex dictis accidit uterque per se ix gradus et xxxv minuta. Et est arcus DA secundum cuius quantitatem distat verus locus Lune centri Lune centri] The marks over these words instruct the reader to invert and to read ‘centri Lune.’ a nodo ⟨Capitis in prima eclipsi, et arcus EG secundum cuius quantitatem distat verus locus centri Lune a nodo⟩ Capitis…nodo] From K Caude Caude] corr. ex Cauda in secunda eclipsi. Et elongatio utriuslibet loci a puncto B, quod est maxima declinatio circuli ad septentrionem, nota, scilicet lxxx gradus et xxv minuta. Totus quoque arcus AZ notus est, et est x graduum et xxxiiii minutorum. Et arcus HG residuus notus, et est ix gradus gradus] perhaps ‘graduum.’ et xxii minuta. minuta] perhaps ‘graduum.’ Et arcus quidem AZ est secundum ⟨cuius⟩ cuius] From K quantitatem distat medius locus centri Lune a nodo Capitis in prima eclipsi, et eius elongatio a maxima declinatione que est punctum B est lxxix gradus et xxvi minuta. Et arcus HG est secundum cuius quantitatem distat medius locus centri Lune a nodo Caude, et eius elongatio a puncto B est lxxx gradus et xxxviii minuta, quod oportet declarari.

⟨IV.18⟩ Motus Motus] locus K Lune in circulo declivi secundum medium motum latitudinis quantum distet a maxima declinatione septentrionali in fixa radice temporis iudicare. iudicare] indicare K

Sumatur ergo tempus tempus] sup. lin. totum quod effluxit a principio radicis usque ad medium tempus prioris eclipsis ex duabus de quibus novissime fuit sermo. Et ad illud tempus sumatur medius motus latitudinis, et proiectis integris revolutionibus reliquum observetur. Et quia distantia medii loci Lune secundum motum latitudinis a maxima declinatione que est punctum B in prima eclipsi nota est, ab ipsa distantia si sufficere potest -- si minus, adiecta ei una revolutione -- reliquum quod observasti minue. Et habebis quantum distat locus Lune secundum medium cursum latitudinis a maxima declinatione in radice temporis.

⟨IV.19⟩ Medium motum Capitis Draconis elicere.

Quoniam motus medius longitudinis ad aliquod certum tempus minor est medio motu latitudinis ad idem tempus, manifestum est hanc differentiam accidere propter motum nodi. Refert enim motus nodi secundum quantitatem huius differentie contra ordinem signorum ipsum epiciclum cuius motus in circulo declinante