Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 122r

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 122r …

gradibus circuli signorum destiterit, hanc diversitatem aspectus in longitudine loco Lune vero superaddes. Cum vero occidentali orizonti Luna propior fuerit, a loco Lune vero in circulo signorum eam minues. Quodque post argumentum argumentum] augmentum K vel diminutionem fuerit erit visus locus Lune in circulo signorum.

⟨V.28⟩ Visam Lune latitudinem perpendere.

Diversitatem aspectus Lune in latitudine predicto modo colligere. Et si cum si cum] perhaps sicut Lune gradus in medio celi erit, Luna a cenit capitum meridiana fuerit, diversitas aspectus Lune — in latitudine dicetur — et erit meridiana. Et si versus septemptrionem, diversitas aspectus — in latitudine dicetur — et erit septemtrionalis. Et fere semper erit meridiana in hiis climatibus quorum latitudo maior est maxima declinatione Solis et Lune latitudine. Cumque vera visi loci Lune in longitudine latitudo et hec diversitas aspectus in eandem partem fuerit, eas in unum collige. Si vero diverse fuerint, minorem de maiori deme. Et quod post augmentum vel diminutionem fuerit erit latitudo Lune visa, quam propter solares eclipses querimus.

⟨VI⟩⟨Liber VI⟩

Superlatio Lune ad datum tempus est id quod relinquitur cum diversus diversus] corr. ex diversis motus Solis ad ipsum tempus subtractus fuerit a diverso motu Lune ad ipsum tempus.

Media superlatio Lune ad datum tempus est id quod relinquitur cum medius motus Solis ad ipsum tempus diminutus fuerit a medio motu Lune Lune] sup. lin. ad idem tempus.

Visus motus Lune est visi loci Lune per diversitatem aspectus in longitudinem progressio.

Visa superlatio Lune ad aliquod tempus est, cum diversus motus Solis ad ipsum tempus a viso motu Lune ad idem tempus subductus fuerit, id quod relinquitur.

Termini ecliptici lunares sunt termini arcuum circuli declinantis Lune ex utralibet parte nodi recisorum infra quos terminos versus nodum Luna existente secundum cursum medium possibile est Lunam eclipsimari, ultra vero est impossibile. Et ibi sunt termini isti ubi primum contactum Lune et umbre esse contingit post mediam in vera oppositione.

Termini ecliptici solares sunt termini arcuum circuli declinantis Lune ex utralibet parte nodi recisorum infra quos versus nodum Luna secundum