Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 129v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 129v …

vero.

Conprehendatur autem illud tempus sic. Sume visum motum Lune ad horam qui dum tercia diversitas maior est secunda, necessario minor est diverso motu ad horam quia diversitas aspectus in longitudine decrescit secundum successionem signorum. Et per hunc visum motum disce visam superlationem Lune ad unam horam, per quam divides augmentum diversitatis tercie super primam. primam] secundam B Et exibit tempus quesitum quia sicut superlatio hore ad illam superlationem sic affiniter se habet hora ad tempus quesitum. Quod inventum superpones tempori GM, et collecti principium est tempus vise coniunctionis.

Quod si tercia diversitas minor secunda fuerit, tunc diversitas aspectus in puncto temporis M superatur a quantitate que tunc temporis inter Solem et Lunam esse contingit simili augmento. Atque ideo ideo] ita add. sup. lin. (perhaps other hand) visa coniunctio erit post punctum M tanto tempore fere quantum attinet ad illud augmentum, quod est visa superlatio ad ipsum tempus ignotum. Disce ergo visam superlationem Lune ad horam, que necessario maior est vera superlatione quia diversitas aspectus crescit. Ac per hoc disce ut prius tempus quesitum, quod inventum minues a tempore GM. Et residui principium erit tempus vise coniunctionis. Sume etiam post additionem vel diminutionem ad tempus inventum diversum motum Solis et diversum motum Lune, et minue a loco E, et occurrent loca Solis et Lune in vise coniunctionis tempore.

Ponemus iterum veram coniunctionem propinquiorem occasui, et propter hoc visa coniunctio subsequitur tempus vere coniunctionis. Sit ergo A occasus et C ortus et motus proprius Lune ab E in F et Solis similiter. Sitque in puncto temporis G ubi est vera coniunctio diversitas aspectus in longitudine sicut EK; nam dirigitur hic in contrarium successionis signorum. Et divido EK ut prius per diversum motum Lune ad unam horam, et exeat tempus cui sit equale GZ. Et addo diversitatem aspectus EK super locum E ut sit ET quia visa coniunctio subsequitur veram. Erit itaque Luna in puncto temporis Z in loco T. Sumo itaque a puncto Z et a loco T diversitatem aspectus in longitudine. Et addo iterum super locum E ut sit equalis EN, et divido eam ⟨per⟩ per] From K superlationem veram Lune ad horam. Et exeat tempus quod sit equale GM, et sumo ad tempus GM diversum motum Lune. Et addo super locum E, et proveniat EQ. A puncto itaque Q et puncto temporis M sumo tercia die die] vice K diversitatem aspectus in longitudine. Que si equalis fuerit secunde diversitati, palam ut prius quod in puncto temporis M et in loco Q erit visa coniunctio. Nam similis erit demonstratio superiori. Quod si tercia diversitas maior vel minor fuerit secunda, eodem modo ut supra per omnia est operandum ut habeas locum et tempus vise coniunctionis.

Et nota quod in omnibus hiis diversitatibus aspectuum querendis, diversitas aspectus Solis in circulo altitudinis subtrahendus subtrahendus] subtrahenda N est a diversitate aspectus Lune in circulo altitudinis. Item quia portio necessaria est inquerendis diversitatibus, ad habendam portionem quicquid loco Lune in vera coniunctione additur vel demitur loco portionis in vera coniunctione etiam similiter addendum vel demendum quia in tam brevi tempore non sunt sensibiliter dissimiles motus Lune in epiciclo et motus longitudinis. Item quia motus latitudinis etiam necessarius est ad querendam latitudinem Lune tempore vise coniunctionis, quod extremum additur vel demitur loco Lune ad habendum susum susum] visum K eius locum tempore vise coniunctionis, similiter addendum vel demendum cum motu Capitis in eodem tempore motui latitudinis equata equata] equato B ad veram coniunctionem.

⟨VI.18⟩ Digitos solaris eclipsis ostensive invenire. Unde etiam liquidum erit quando Luna totum Solem teget et quando non totum.

Inveniemus primum visam coniunctionem Solis et Lune, et portionem Lune ad idem tempus, et augmentum augmentum] argumentum K Solis, et motum latitudinis sicut predictum est per motum latitudinis vere, vere] verum K visi loci Lune latitudinem, preterea quantitatem semidiametri Lune ad ipsum tempus, et quantitatem semidiametri Solis -- et secundum hoc opus Albategni, quia secundum opus Ptolomei non variatur. Variatur autem secundum opus Albategni inter longitudinem longiorem et longitudinem propiorem duobus minutis duobus minutis] i. m. (other hand) et tercia unius minuti. Quibus prehabitis sumemus etiam diversitatem aspectus Lune in latitudine ad tempus vise coniunctionis, et per hoc inveniemus visam Lune latitudinem.

] The figure from P has point C mislabelled and Z not labelled. The second, better figure is from K 154. Iungam igitur medietates duorum diametrorum Solis et Lune, et secundum hanc quantitatem describam circulum ABG super centrum E, et circulum Solis MZN super idem centrum, et vice circuli signorum lineam AEG, et lineam transitus Lune KHT sicut equidistantem arcui signorum, et super ambas perpendicularem BHE vice circuli transeuntis super Lunam et polos circuli signorum. Palam ergo quod si transitus centri Lune secundum visum fuerit super punctum B vel C, nichil de Sole eclipsimabitur eo quod Luna secundum visum continget Solem super punctum Z vel X. Et hoc quod quod‌2] quidem K tunc