Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 116v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 116v …

veram elongationem que necessario minor est visa elongatione per instrumentum in hiis climatibus a visa elongatione subtrahe. Nam qui qui] quod K relinquitur est diversitas aspectus in latitudine. Est enim arcus circuli transeuntis super polos zodiaci et visum locum Lune -- arcus inquam deprehensus inter locum latitudinis Lune et visum locum Lune.

⟨V.13⟩ Distantia centri Lune a centro terre quanta sit ad diametrum terre et qualiter per unum diversitatis aspectus aspectus] aspectum K per instrumentum accepte inventa propalare.

Sole quidem existente secundum cursum medium in vii gradibus et xxxi minutis Libre et secundum verificationem in v gradibus et xxviii minutis Libre, et Luna per cursum medium in xxv gradibus et xliiii minutis Sagitarii. Quapropter media distantia inter eos lxxviii gradus et xiii minuta, existente existente] extitere K elongatione quoque Lune in epiciclo a longitudine longiore equali secundum cursum medium diversitatis existente in gradibus cclxii et xx minutis, motu vero latitudinis medio a maxima declinatione septemtrionale cccliiii gradibus et xl minutis. Quapropter fuit Luna secundum verificationem tunc in tribus gradibus et x minutis Capricorni, et elongatione elongatione] elongatio K Lune a maxima declinatione septentrionale secundum verum motum latitudinis duo gradus et vii vii‌1] vi K minuta. Fuit enim equatio Lune vii gradus et xxvi minuta. Et propter hoc fuit latitudo Lune vera iiii gradus et lix minuta ex orbe descripto super polos circuli signorum qui tunc fere fuit meridianus. Hiis inquam ita existentibus fuit visa elongatio Lune a cenit Alexandrie l gradus et lv minuta sicut per instrumentum didicit philosophus, et fuit elongatio vera xlix gradus et xlviii minuta. Ergo fuit diversitas aspectus Lune in latitudine pars una et vii minuta, et hoc quoque in circulo altitudinis.

] The label ‘T’ appears to have been cut off in the margin. Quibus omnibus sic constitutis lineabo in superfitie superfitie‌1] i.e. ‘superficie’ circuli altitudinis orbem terre AB, et in spera Lune in eadem superfitie superfitie‌2] i.e. ‘superficie’ secundum distantiam Lune a centro terre alium orbem GD, et iterum orbem orbem‌2] sup. lin. (perhaps other hand) alium in celo aput quem sit terra sicut punctum EZHT. Et omnium commune centrum sit punctum K, et linea a centro ad cenit capitum transiens KAGE. Et sit Luna in puncto D cuius vera elongatio a cenit capitum quod est G est partes posite, xlix partes et xlviii minuta. Protraham ergo duas lineas KDH ADT et a puncto A quidem quidem] quod K est locus aspectus perpendicularem AL super HK. Et sit linea AZ equidistans linee HK. Palam ergo quod aspitienti aspitienti] i.e. ‘aspicienti’ a puncto A sit diversitas aspectus arcus TH qui est notus scilicet pars una et vii minuta secundum quod constitutum est ante. Et quia tota terra aput orbem EZH est quasi centrum, erit AZ sicut linea HK a centro educta huius respectu. Et DB DB] ob K hoc arcus TZ non maior arcu TH, circiter partem unam et vii minuta. Quapropter quoniam cum punctum A positum fuerit centrum orbis ZHZ, ZHZ] ZHT K non est in illo diversitas computata, erit angulus ZAT notus scilicet pars una et vii minuta. Quapropter erit angulus ADK ei equalis notus. Erit ergo proportio DA ea facta semidiametro ad utramque istarum AL DL nota, cum DL secundum quod computatur diversitas sit minor linea DA. Item quia arcus GD est notus scilicet xlix partes et xlviii minuta, erit propter hoc angulus AKL notus; facta ergo KA semidiametro erit proportio KA ad utramque istarum AL KL nota. Posito ergo quod linea KA que est semidiameter terre sit pars una tantum, erit secundum hoc quoque utraque istarum AL KL nota, et mediante AL erit LD ad KA cum sit pars una nota. Quapropter tota DK ad eandem cum sit pars una nota, et provenit DK secundum operationem premissorum xxxix partes et xlv minuta prout KA est pars una. Atque hec est distantia centri Lune in hoc situ a centro terre, quod erat propositum.

⟨V.14⟩ Linea educta a centro terre ad longitudinem longiorem ecentrici lunari lunari] lunaris K atque linea educta ex opposito ad longitudinem propiorem necnon et semidiameter epicicli, unaqueque istarum linearum quanta sit ad semidiametrum semidiametrum] corr. ex diametrum terre edocere. Unde etiam manifesta erit in omni loco centri Lune a centro terre distantia.

] The figure in P has point C mislabeled as ‘E’ and does not draw MENTBH as one line. The second, better figure is from K 106. Depono ecentricum Lune ABG supra centrum D et in dia