Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 111v

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 111v …

inveniamus, armilla extrinseca super polos zodiaci volubilis super gradus Solis vel minutum Solis in ipsa hora considerationis ponenda est. Et locum sectionis duarum armillarum cum toto instrumento volvemus ad radium Solis donec utraque armilla, scilicet circuli signorum et circuli transeuntis super polos zodiaci et locum Solis, sese obumbret. Nam unum latus lateris oppositi eiusdem armille excipiet umbram. Tunc armillam intrinsecam per partes divisam volvemus ad Lunam, et regulam ei affixam tamdiu ante et retro torquebimus donec per duo foramina primarum primarum] pinnarum K Lunam in celo videamus. Cum pariter Solem in parte sua viderimus, arcus itaque armille intrinsece per partes divise inter summitatem regule et armillam circuli signorum deprehensus latitudinem Lune et locum secundum latitudinem indicat. indicat] perhaps iudicat Communis vero sectio huius circuli per quem latitudo cognoscitur et circuli signorum quem in partes quoque divisimus locum Lune secundum longitudinem demonstrat.

Quod si aliqua stellarum in linea cursus Solis fuerit vel alicubi cuius locus scitur, per eam de nocte vice Solis operandum scilicet ut armilla ut armilla] iter. but then del. extrinseca super locum longitudinis eius ponatur quasi in eo fixa et adherens, et oculus aspitientis aspitientis] i.e. ‘aspicientis’ super locum oppositum loco latitudinis. Et sic ad stellam notam donec videatur volvatur machina, et una armilla intrinseca a⟨d⟩ ad] From K stellam aliam donec…aliam] i. m. quam scire volumus donec per foramina regule conspici possit torqueatur. Et ita locum longitudinis et latitudinis ut prius cognosces.

Ratio est quem quem] quod K similes sunt circulorum arcus qui eidem angulo super centrum consistente subtenduntur. Sed attende quod hec consideratio ad modicam quantitatem fallit in Luna propter diversitatem aspectus in longitudine et latitudine; in superioribus vero stellis ubi diversitas aspectus non impedit, vicinior vero est consideratio.

⟨V.2⟩ Quod Luna secundum secundum] secundam K diversitatem habeat, et quod huius secunde diversitatis revolutio bis in mense lunari compleatur, semel scilicet tempore coniunctionis medie et secundo tempore impletionis medie manifestis indiciis demonstrare.

Quantitas prime diversitatis scilicet diameter diameter] semidiametri K epicicli est sicut ostensum est v partium et xv minutorum, et differentia duorum motuum, medii dico et diversi, que maxima propter ipsum ipsum] This could perhaps be expanded to “ipsam.” accidere potest scilicet quando Luna est super punctum contactus in epiciclo educta linea a centro orbis circuli signorum, est v graduum fere. Tanti enim arcus sinus est. Cetere quoque differentie omnes que propter hanc diversitatem que singularis dicitur sunt note. Quotiens autem in mediis coniunctionibus ⟨vel⟩ vel] From K oppositionibus per instrumenti considerationem cuius doctrina premissa est deprehensus est locus Lune secundum longitudinem, cognitus est deprehensus…est‌3] i. m. concordare differentiis prius inventis que propter singularem diversitatem accidere debuerunt; aut si qua apparuit diversitas, tanta esset esset] erat K quantam accidere propter diversitatem aspectus Lune est possibile.

In aliis vero locis et in sectionum figuris extra mediam coniunctionem et oppositionem manifesta apparuit diversitas quandoque maior quandoque minor, maior tamen semper ea que propter singularem diversitatem apparere debuit, ut videlicet in termino lateris decagoni, octogoni, exagoni, pentagoni, quadrati, trigoni a media oppositione. Maxima vero diversitas omnium in lateris quadrati tunc tunc] termino K ex utraque parte medie oppositionis apparuit, tunc quidem cum Luna a longitudine longiore epicicli distaret quarta vel modicum plus quarta. Et apparuerunt hee maxime diversitates equales semper ex utraque parte medie oppositis oppositis] oppositionis K in termino lateris quadrati. Quantum vero addebat apparens apparens] corr. ex media (perhaps other hand) diversitas super debitam in processu Lune [et] a coniunctione usque ad terminum lateris quadrati, tantum minuebat ab hoc termino lateris quadrati ordinate usque ad oppositionem, scilicet ut quantitatibus crementorum inde hinc responderent similes quantitates diminutionum. Quotiens autem Luna erit in longitudine longiore epicicli, non apparuit sensibilis diversitas nisi quantam propter diversitatem aspectus apparere est possibile. Palam ergo ex omnibus hiis indiciis quod Luna extra mediam coniunctionem vel oppositionem aliam diversitatem habet a prima singulari, et quod maxima que accidere potest est in termino lateris quadrati ex utraque parte medie oppositionis, et quod eius initium et perfectio est in mense lunari bis, semel scilicet in coniunctione media et semel in oppositione media.