Almagesti minorStart

Paris, BnF, lat. 16657 · 116r

 … Loading: Paris, BnF, lat. 16657 · 116r …

ad dextram vel sinistram. Sint etiam due regule ita per axem constricte invicem et illaqueate ut superfities superfities] i.e. ‘superficies’ earum plane apparentes in una permaneant plana superfitie. superfitie] i.e. ‘superficie’ Deinde a medio puncto axis quod sit F in linea FC lineam FH ad equalitatem verissimam linee alterius regule FL abscinde. Post hec terciam regulam cum prima mediante scilicet axis axis] axe K similiter omnino consues, et sit medium punctum huius axis H circa quod tercia regula sursum et deorsum leviter sit volubilis absque inflexione ad dextram vel sinistram. Et sit in ea linea HM equalis premissis HF FL. Incidetur Incidetur] corr. ex incidente autem hec tercia regula et ad angulum rectum cavabitur per totum usque ad mediam lineam que relinquetur intacta. Secunda quoque regula in qua sunt pinne incidetur versus extremitatem linee ut in cavatura alterius si perduci si perduci] superduci B possit sit sit] sic K ut linea FL media et linea HM in una sint plana superfitie superfitie] i.e. ‘superficie’ apparente. Deinde linea HM in xxx partes equaliter dividitur, et unaqueque pars in sua minuta quot capere poterat. poterat] poterit K

Hiis ita constitutis regula prima super basim suam erigitur in loco plano plano] corr. ex primo orizontis, et angulus superior ad meridiem convertitur donec triangulus triangulus] i. m. FHL sit in superfitie superfitie‌1] i.e. ‘superficie’ meridiani cum laterali superfitie superfitie‌2] i.e. ‘superficie’ basis ABGD, que etiam superfities superfities] i.e. ‘superficies’ basis sit orienti obversa. Et sit linea FH perpendiculariter descendens super orizontem, quod per plumbeum perpendiculum a summitate puncti F suspensum perpendetur.

Hoc itaque vel simili parato instrumento et collocato observatum est a Ptolomeo in Alexandria, cuius latitudo ab equinoctiali est xxx gradus et lviii minuta, quando locus verus Lune erat in principio Cancri eo quod tunc Luna ad meridianam lineam veniente eius latitudinis latitudinis] altitudinis K circulus qui transit super polos orizontis et centrum Lune est vere meridianus et transit etiam super polos circuli signorum. Cum hoc quoque observavit per motum latitudinis in maxima declinatione ab orbe signorum versus septemtrionem ut esset Luna. In ipso itaque meridie elevata linea HM HM] The image is unclear in P; reading confirmed by K. et revoluta linea FL tamdiu donec per utrumque foramen Luna comparuit oculo aspitientis, aspitientis] i.e. ‘aspicientis’ continuate sunt linee iste super aliquam partium HM, ut verbi gratia ad punctum L. Ergo corda HL, sicut sinus sinus] The image is unclear in P; reading confirmed by K. arcuari solent, arcuatur. Et arcus qui provenerit duplicatur. Nam ipse duplicatus necessario similis est arcui circuli altitudinis qui deprehenditur inter inter] corr. ex a cenit capitum et locum Lune visum. Et fuit arcus iste secundum quod Ptolomeus deprehendit in Alexandria duo gradus et octava unius gradus fere. Quia ergo in tam tam] The image is unclear in P; reading confirmed by K. parva latitudine regionis diversitas aspectus in latitudine insensibilis est, si hanc quantitatem a latitudine regionis que est xxx partes et lviii minuta minuas, relinquitur distantia Lune tunc ab equinoctiali. A qua distantia si tantum tantum] item B minuas maximam declinationem orbis signorum que secundum Ptolomeum inventum est 23 graduum et 51 minutorum, relinquitur distantia distantia] sup. lin. Lune nota que est maxima latitudo Lune in septemtrione, et accidit secundum premissa v graduum. Et similiter erit ex altera parte orbis signorum. Cognita itaque maxima latitudine ceteras latitudines sicut declinationes Solis per sextam sextam] 16am M primi poteris cognoscere per motum videlicet latitudinis equatum. Nota quod Albategni quoque eandem eandem] corr. ex eanndem ponit maximam latitudinem Lune.

⟨V.12⟩ Diversitatem aspectus Lune in latitudine per instrumentum accipere.

Observandum itaque quando Luna ex loco suo vero qui sit caput Capricorni vel iuxta aut caput Cancri vel iuxta in remotis climatibus ab orizonte climatis xc gradibus circuli signorum destiterit. Et in illa hora per instrumentum accipienda est visu elongatio Lune a cenit capitum in circulo altitudinis qui tunc necessario est circulus transiens per polos zodiaci. Dehinc considerandum est que sit latitudo Lune sive meridiana sive septentrionalis, et que sit declinatio partis Lune. Et si Luna in septentrionalibus signis fuerit et latitudo eius septentrionalis, addenda est latitudo super declinationem partis; et si fuerit meridiana, minuenda. Quod si Luna in signis australibus fuerit, e converso fatiendum. fatiendum] i.e. ‘faciendum’ Et quod post additionem vel diminutionem provenerit erit elongatio Lune ab equinoctiali eo quod circulus transiens super polos zodiaci pene sit iuxta quod positum est transiens super polos equinoctialis. Que elongatio, si Luna ex parte equinoctialis versus austrum fuerit, super latitudinem regionis addenda est; et si versus septentrionem, minuenda a latitudine regionis cum latitudo regionis maior sit maxima declinatione Cancri. Et quod provenerit erit elongatio Lune a cenit capitum. Hanc igitur