PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 102v

Facsimile

〈VI.4〉 Capitulum IIII: Quomodo et periodicas et veras coniunctiones et oppositiones considerare oportet

Quando igitur volumus in aliquo tempore medias coniunctiones atque oppositiones invenire, queremus annorum numerum, quotus a primo Nabonassari anno sit, et singulos quidem vigintiquinque annos in primo prime et secunde tabule ordine, simplices vero in primo tertie, inveniamus, inveniamus] corr. ex invenimus G et que annorum numeris in sequentibus ordinibus eodem in versu correspondent in coniunctionibus quidem ex prima et tertia tabula, in oppositionibus autem ex secunda et tertia similiter sumemus, congrueque congregabimus, et ex collectis ex ordine secundo habebimus tempus a principio anni coniunctionis illius, ut puta, si collecti fuerint dies 24 44′, post meridiem diei 24e Thoth sexagesimis 44 medium tempus fore dicemus, sin vero 34 44′, post meridiem diei 4e Phaophi totidem sexagesimis. Ex tertio autem gradus Solis a maxima sua longitudine habebimus, ex quarto gradus inequalitatis Lune a maxima longitudine, ex quinto gradus latitudinis a boreali termino, reliquos etiam consequenter, sive omnes, sive aliquas invenire voluerimus, facile ex menstrua quartaque tabula inventos computabimus numeros, diei sexagesimis ad horas equales propter faciliorem usum reductis, ita ut horarum numerus equatorum dierum sit, —temporalis enim hora non eadem semper comprehenditur, cum dierum inequalium sit—, hanc rem equabimus sic, quemadmodum dictum est, differentiam eius inveniemus. Nam si maior sit temporum quantitas que ad inequalem distantiam erit, subtrahemus differentiam a distantia equaliter collecta, sin vero minor, addemus.

Hoc igitur modo coniunctionis aut oppositionis mediorum motuum tempore capto et et] add. s. l. G inequalitatibus utriusque luminarium in eodem tempore facilius et tempus et locus verus invenietur, et ad hec motus latitudinis Lune per comperationem ambarum inequalitatum. inaequalitatum] corr. ex inequalitatem G Nam per additionem subtractionemque in eo tempore in utroque inventam motum Solis et Lune et latitudinis verum habebimus, et si in eodem gradu aut in oppositis luminaria sint, id ipsum tempus vere coniunctionis aut oppositionis esse dicemus, sin autem non, distantie gradibus duodecimam eorum ipsorum graduum partem quam Sol proxime in die progreditur addentes, considerabimus quot equalibus horis Luna tunc totidem gradus inequaliter movebitur, et factam horarum quantitatem periodico tempori addemus, si verus Lune motus solari minor sit motu,