PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 181v

Facsimile

stellam in 23 11′ gradibus Scerpionis, alteram anno 21o Pheophi 13o sequente 14o ante mediam noctem horis duabus, invenimusque in gradibus Piscium 7 54′, tertiam primo Antonini anno die 20o sequente 21o post mediam noctem horis 5, invenimusque in gradibus Arietis 14 23′. Duarum igitur distantiarum a prima quidem oppositione ad secundam tempus egyptiacos continet annos 3 et dies 106 et horas 23 et gradus apparentis stelle motus 104 43′, a secunda vero ad tertiam annum egyptiacum unum et dies 37 et horas 7 et gradus similiter 36 29′, medius autem secundum longitudinem motus temporis prime distantie gradus 99 55′, secunde vero 33 26′. Per has igitur distantias, quemadmodum et in Marte, fecimus propositorum que volumus invenire demonstrationem primum, quasi rursum unus excentricus sit hoc modo.

Sit ABG circulus excentricus, et sit A punctum ubi centrum epycycli erat in prima oppositione, B autem ubi in secunda, G vero ubi in tertia, captoque D zodiaci centro intra circulum excentricum ABG, coniungantur AD et BD et GD linee, et protracta GD usque ad E, coniungantur linee E et EB, deducanturque a puncto E ad AD et BD lineas perpendiculares EF et EI, a puncto vero A ad lineam EB perpendicularis AT. Quoniam igitur BG arcus excentrici 36 29′ zodiaci gradus subtendere supponitur, erit etiam BDG angulus, hoc est angulus angulus​] iter. et del. G BG arcus nota pro figura add. marg. G (commentary to the diagram) EDI, talium quidem 36 29′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 72 58′, et reliquus DEI 107 2′ earundem. Quare arcus quoque linee EI talium erit 72 58′ qualium est circulus qui EDI rectangulo circumscribitur 360, ipsa vero linea EI talium 71 21′ qualium est DE que rectum angulum subtendit 120. Similiter quoniam BG arcus graduum est 33 26′, erit etiam angulus BEG qui in circumferentia constituitur talium 33 26′ qualium duo recti sunt 360. Totus vero BEI 140 28′ earundem et reliquus igitur EBI 39 32′ earundem erit. Quare arcus etiam EI talium erit 39 32′ qualium est circulus qui rectangulo BEI circumscribitur 360 , et ipsa linea EI talium 40 35′ qualium est BE que rectum angulum subtendit 120. Qualium igitur EI linea demonstrata est 71 21′ et ED 120, talium etiam BE linea erit 210 58′. Rursus quoniam totus ABG arcus excentrici 141 12′ gradus utrarumque distantiarum simul subtendere in zodiaco supponitur, erit etiam angulus ADG in centro zodiaci constitutus talium 141 12′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 282 24′, angulus vero ADE qui deinceps ad ipsum sequitur 77 36′ earundem. earundem] Nota quod BM arcus MX 30a pars est ipsius arcu MIG similter in sequente add. marg. G