PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 59v

Facsimile

anni 424, a morte autem Allexandri usque ad regnum Augusti 294, et a primo Augusti anno primaque in Thoth egiptio mense meridie (dies enim a meridie incipere volumus) ad 17 Adriani annum 7o die Athir duabus post meridiem horis equalibus anni sunt 161 dies 66 et hore due equales. Quare a primo Nabonassaris anno, primaque meridie Thoth mensis secundum Egiptios usque ad expositum nobis equinoctium autumnale colligentur anni 879 et dies 76 et equales hore due. Sed in tanto tempore Sol medie integris revolutionibus reiectis 211 25′ proxime gradibus movetur.

Si ergo gradibus distantie a maxima excentrici longitudine 116 40′ que distantia fuit in exposito nobis equinoctio 360 unius circuli gradus addiderimus, et a tota summa 211 25′ gradus subtraxerimus, habebimus in primo anno Nabonasaris Thoth secundum Egyptios die primo in meridie Solem a maxima longitudine ad sequentia secundum equalem motum distare gradibus 265 15′ et medie retinentem 45′ sexagesimas primi Piscium gradus.

〈III.9〉 Capitulum VIIII: De motus solaris computatione

Quandocunque igitur voluerimus in tempore dato motum Solis invenire, totum a loco Solis dato tempus usque ad illud in quo motum eius querimus ad Allexandrie meridiani horam in tabulis equalis motus queremus, et correspondentes numeris gradus addemus 265 15′ gradibus a quibus distantia est et a summa revolutionibus integris proiectis reliquos ex 5 30′ Geminorum gradibus ad successionem signorum enumerabimus et quo numerus perveniet ibi medium motum Solis tandem esse sciemus. Eundem deinde, hoc est numerum qui est a maxima longitudine ad hunc medii motus terminum, in tabula inequalitatis queremus, correspondentesque sibi gradus in ordine tertio, siquidem numerus quo intravimus in ordine primo idest usque ad 180 gradus ascendit, subtrahemus ipsum a loco medii motus, sin vero 180 gradus excedit, addemus medio motui et sic verum apparentemque Solis motum inveniemus.

〈III.10〉 Capitulum X: de diei naturalis inequalitate

Verum que de Sole solo considerantur hec ferme sunt, sequitur autem breviter ad hec ea dicere que dierum naturalium inequalitatem ostendunt, nec enim preponenda sunt, quoniam motus stellarum medii omnes simpliciter sic nobis expositi sunt sic … sunt] add. marg. G quasi cuncti naturales dies equales sint, equaliaque incrementa recipiant. Dies vero naturales non perspiciuntur omnes equales. Nam cum totius revolutio equaliter in polis equinoctialis circuli