PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 2v

Facsimile

insulam continentem tantopere antecellat? Valitudinariam vero illam Sancti Spiritus hospitalemque egrotorum sedem coctili latere ad Tiberis ripam tam elegantissime atque lautissime edificatam, qua nihil ad usum melius, ad speciem pulchrius, ad gloriam diuturnius desideratur, quantam tui animi amplitudinem, misericordiam, caritatemque denotat. Sed quid ego aut viarum descriptionem aut arearum laxitatem aut edificiorum et templorum totius totius] iter et del. A urbis splendorem iam sue vetustatis amplitudinem ac suavitatem agnoscentis pluribus exequar, aut singula memorem, cum ipsius civitatis urbs tota tantam eiusmodi in rebus profusionem ac studium tuum in primis adeo circumferat ut deformata antea, nunc per te luculentissime exornata non letari modo de tuo pontificatu, sed gestire prope omnibus videatur, et quo diuturnius id ei in hac summa tranquillitate pacis et ocii per te sit, diis presidibus ac omnium rectori et moderatori deo pientissime comprecatur? Ad hanc igitur tui gloriam recognoscendam et litterarum monumentis immortalitati commendandam omnes qui grati esse volent, quicquid studii ab eis impendi poterit, navare operam pro viribus debent, ne officio in te suo et quidem cum vitio defuisse videantur. Quod si cui vel facultas defuerit vel tempora denegaverint vel domestica cura retardaverit, vel ratio alia traduxerit, nihilo tamen minus voluntate et mente, que bono cuique presto est, referre tibi pro benemeritis gratias debet. Ego vero, ne in quo ceteros commoneo accuser ipse, et ne longius mea vagetur oratio, ad officium tandem revertar meum. Alexandriam, Pater Beatissime, Ptolomei nostri urbem totius Egypti opulentissimam sedemque provincie maxime claruisse ferunt, que, tametsi rerum omnium iocunditate et ubertate abundaret, conditorisque sui nobilitate urbes omnes anteiret, liberalium tamen artium studio et doctrina, deflorescente iam Grecia, adeo floruit, ut vel in medicina is doctior haberetur, qui Alexandrie operam se dedisse fateretur. Multos tulit ea civitas doctissimos homines glorie celebritate a scriptoribus scriptoribus] scriporibus A exornatos: Aristarchum grammaticum, Herodianum, Dydimum, Amenium, Stoicum Antipatrum, Diogenem, Archelaum, Diodorum, morum etiam gravitate ac vita Anthenodorum, Cesaris preceptorem, et alterum quem Cordylon appellant, qui cum Catone et vixit diutissime et apud eum placidissime functus est vita, Nestorem item Achademicum, Marcelli octavie pedagogum, complures preterea alios in omni doctrinarum genere perfacundos et pereruditos. Sed bona omnium venia dixerim, eduxit Antonino Imperante hunc Ptolemeum, regia stirpe